라틴어 문장 검색

Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장26)
quo facilius digito demisso quod illuc inrupisset depellerent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장39)
atque ubi maior pars eius evocata est, cludenda demisso linteolo fistula est, et in vulnere, si ustum non est, relinquenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장14)
deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장8)
Quod an inciderit, digitis quoque, sicut in curatione (E) docebo, demissis cognoscitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장24)
igitur, demissis eodem modo digitis, leviter pertractanda vesica est, et discutienda, si qua coierunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장126)
aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장6)
siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장9)
deinde sive os sive cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장10)
siquidem id vel paulo diutius eodem ferramento adurendum, vel radendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장12)
Qui radit haec, audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장13)
quae demissa sic, ut exterior pars eius cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod scalpro discutiendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장43)
Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter umerus ducendus est dextro, si sinister sinistro brachio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장59)
13 Caput duobus processibus in duos sinus summae vertebrae demissis super cervicem contineri in prima parte (1.11, 12) proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 13장1)
si post concoctionem ieiunus caput radit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 5장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION