라틴어 문장 검색

Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito; et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장23)
Uerum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:8)
An tu in hanc uitae scenam nunc primum subitus hospesque uenisti?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:23)
Stupetque subitis mobile uulgus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 20:1)
Caesarem qui ultro consuesset bellum inferre ac lacessere proelio, subito commutatum non sine magno consilio suspicabantur.
(카이사르, 아프리카 전기 35:2)
Ex qua re subito in terrorem converso equitatu Numidarum recta in castra fugere contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 40:4)
Equites Caesariani vi universae subitaeque hostium multitudinis pulsi parumper cesserunt.
(카이사르, 아프리카 전기 52:2)
Est in Africa consuetudo incolarum, ut in agris et in omnibus fere villis sub terra specus frumenti condendi gratia clam habeant, atque id propter bella maxime hostiumque subitum adventum praeparant.
(카이사르, 아프리카 전기 65:1)
Caesar subitoque se ad genua proiecit vitamque sibi neque amplius quicquam deprecatur.
(카이사르, 아프리카 전기 89:8)
Caesar re praeclarissime gesta, cum subitum adventum suum iudicaret magnum terrorem Alexandrinis iniecturum, protinus victor ad castra regis pertendit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:1)
Hanc denuntiationem cum maiorem vim habituram existimaret, si propius eas regiones cum exercitu accessisset, ad legiones profectus unam ex tribus, XXXVI, secum ducit, duas in Aegyptum ad Caesarem mittit litteris eius evocatas;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 34:5)
Cuius et infelicitas vivi et subita mors in magnam spem Octavium adduxit provinciae potiendae;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 43:5)
Octavium audiret cum barbaris foedera percussisse compluribusque locis nostrorum militum oppugnare praesidia partim classe per se partim pedestribus copiis per barbaros, etsi gravi valetudine adfectus vix corporis viribus animum sequebatur, tamen virtute vicit incommodum naturae difficultatesque et hiemis et subitae praeparationis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:2)
cuius rei subita trepidatio magnum terrorem attulit nostris.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 75:2)
Tali victoria totiens victor Caesar incredibili est laetitia adfectus, quod maximum bellum tanta celeritate confecerat, +quodque subiti periculi recordatione laetior quod+ victoria facilis ex difficillimis rebus acciderat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION