라틴어 문장 검색

Eo adducta re per Isauriam, rege Persarum bellis finitimis illigato, repellenteque a collimitiis suis ferocissimas gentes, quae mente quadam versabili hostiliter eum saepe incessunt, et in nos arma moventem aliquotiens iuvant, Nohodares quidam nomine e numero optimatum, incursare Mesopotamiam quotiens copia dederit ordinatus, explorabat nostra sollicite, si repperisset usquam locum, vi subita perrupturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 1:1)
Huic Arabia est conserta, ex alio latere Nabataeis contigua, opima varietate commerciorum castrisque oppleta validis et castellis, quae ad repellendos gentium vicinarum excursus, sollicitudo pervigil veterum per opportunos saltus erexit et cautos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 13:1)
Magistro enim armorum, ut credebatur, cessante consulto, industria vigili Caesarem obsessum apud Senonas diu barbaros reppulisse, apparitoremque fidum auctori suo quoad vixerit fore, obligata cervice sua spondebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 3:2)
Omni itaque spe huius modi quicquam conandi depulsa, Traiani equum solum, locatum in atrii medio, qui ipsum principem vehit, imitari se velle dicebat et posse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 15:2)
Urget ratio salutis tuendae communis, ut parcissime dicam, non iacentis animi Caesarem hortari vos et orare,-commilitones mei - ut adulta robustaque virtute confisi, cautiorem viam potius eligamus, ad toleranda vel ad depellenda quae sperantur, non praeproperam et ancipitem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 9:1)
Non refutamus hanc nec repellimus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 12:2)
Ad quos repellendos cum valida manu missus Barbatio, in locum Silvani peditum promotus magister, ignavus sed verbis effusior, alacritate militum vehementer erecta, prostravit acerrime multos, ita ut exigua portio, quae periculi metu se dedit in fugam, aegre dilapsa, lares suos non sine lacrimis reviseret et lamentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 6장 2:1)
Statimque difficultate omni depulsa, ponte constrato, sollicitarum gentium opinione praeventa, visus in barbarico miles per Hortarii regna transibat intacta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 14:3)
Quo certis speculationibus cognito, nos disposuimus properare Samosatam, ut superato exinde flumine, pontiumque apud Zeugma et Capersana iuncturis abscisis, hostiles impetus (si iuvisset fors ulla,) repelleremus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 1:1)
Et quoniam augebat iras militum scelestum facinus perfugae, quasi decurrentes in planum, ita iaculantes diversa missilia lacertis fortibus incumbebant, ut vergente in meridiem die, gentes acri repulsa disiectae, lacrimantes complurium mortes, tentoria repeterent vulnerum metu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 8:1)
Post quae tam saeva, digestis pro securitate limitum quae rationes monebant urgentes, Constantius Sirmium redit, ferens de hoste fallaci vindictam, et maturatis quae necessitates temporis poscebant instantes, egressus exinde Constantinopolim petit, ut Orienti iam proximus, cladibus apud Amidam mederetur acceptis, et redintegrato supplementis exercitu, impetus regis Persarum pari virium robore cohiberet, quem constabat (ni caelestis ratio impensiorque repelleret cura multorum) Mesopotamia relicta post terga, per extenta spatia signa moturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 17:1)
Et retexere superfluum puto, quotiens hieme cruda rigentique caelo, quo tempore terrae ac maria opere Martio vacant, indomitos antea, cum iactura virium suarum reppulimus Alamannos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 4:2)
sed adulatione vitiorum altrice depulsa, excellentissiman virtutum omnium adverte iustitiam, et condicionum aequitatem, quam propono, bona fide suscipito, cum animo disputans, haec statui Romano prodesse, nobiscum, qui caritate sanguinis et fortunae superioris culmine sociamur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 11:3)
Verum post ambiguam proelii varietatem, plurimi nullo impetrato intra moenia repelluntur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 17:1)
Ut vero certaminibus finem vespera dedit incedens, partesque discesserunt ad otium breve, imperator in varia sese consilia diducens et versans, cum excidio Phaenichae diutius imminere, necessariae rationes urgerent, quod munimentum velut insolubile claustrum, hostium excursibus erat obiectum, et serum repelleret tempus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION