라틴어 문장 검색

Quarum in locum ex propinquo mergi propagari debent, curvatis et defossis cacuminibus,quibus restituatur quicquid intercidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 7:3)
Atque ipsos palmites ita tabulatis superponi convenit, ut a tertia gemma vel quarta religati dependeant, eosque non constringi, ne sarmentum vimine praecidatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 27:3)
Alterum genus palmitis, quod de novello nascitur et in tenero alligatum dependet, materiam vocamus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 35:1)
Alio modo, cum iam matura mala fuerint, antequam rumpantur, ramulos, quibus dependent, intorqueto.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 16:3)
Epicharmus autem Syracusanus, qui pecudum medicinas diligentissime conscripsit, affirmat pugnacem arietem mitigari terebra secundum auriculas foratis cornibus, qua curvantur in flexum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 6:1)
Caper, cui sub maxillis binae verruculae collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis,plena et brevi cervice, flaccidis et praegravantibus auribus, exiguo capite, nigro densoque et nitido atque longissimo pilo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 2:1)
paleae ex rutilo albicantes, quae velut incanae barbae dependent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 9:7)
Ac deinde cum agmen glomeratum in proximo frondentis arbusculae ramo consederit, animadvertito, an totum examen in speciem unius uvae dependeat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 7:4)
Sed omnes favi semper cavearum tectis et paululum ab lateribus adhaerentes dependent, ita ne solum contingant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 7:2)
alii curvata senio membra ostendebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장6)
exanimis diffugientibus cunctis aliquamdiu iacuit, donec lecticae impositum, dependente brachio, tres seruoli domum rettulerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 82장 3:2)
quod cum a mari adsurgat, velut sinu quodam flexuque curvatum rursus altero cornu in diversum litus excurrit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 7:2)
Ethymantus crebris flexibus subinde curvatus ab accolis rigantibus campos carpitur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 11:1)
Lunae cursu notant tempora, non, ut plerique, cum orbem sidus inplevit, sed cum se curvare coepit in cornua, et idcirco breviores habent menses, quia spatium eorum ad hunc lunae modum dirigunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 41:1)
Copidas vocabant gladios leviter curvatos, falcibus similes, quis adpetebant beluarum manus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION