라틴어 문장 검색

Defecit enim multitudine generationis hoc saeculum tamquam vulva generantis, et tamquam senescens creatura robur juventutis suae, velut marcenti jam virium suarum vigore, deponit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:22)
cum vero genuerit confessionem quae defertur Deo, deponit cordis sui tumorem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:20)
sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciviae tempestate discussa, tranquillitatem refundi, et in quosdam portus quietos lassae animae navigium subducere?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:21)
Succede ergo in hoc convivium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:28)
Et patres nostri festinantes manducabant pascha, succincti lumbos, et pedes suos calceamentorum induti vinculis, et tamquam corporeum onus deponentes, ut essent parati ad transitum;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:22)
Torvos leones cernimus naturalem feritatem imperata mutare mansuetudine, suam rabiem deponere, nostros mores sumere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:9)
Similiter dum aliquis hujusmodi decidit, quamvis longa senectute depositus, afficior;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:11)
Inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod ipsa vera et beata vita sit, quam unusquisque bene conscius vivit multo purius ac beatius, cum hujus carnis anima nostra deposuerit involucrum, et quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:1)
tunc justa succedit providentia, ne illud indifferens quod vulgo secundum bonum dicunt, velut loco cedat, cum jam ferventi malo non possit resistere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:10)
Neque enim Deus cogitat sicut homines, ut aliqua ei nova succedat sententia;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:10)
Quibus si quis juventae irretitus tempore, cum ad maturiorem aetatem processerit, veniat ad baptismum, renuntiet superioribus, moresque priores exuat, peccata deponat, consepeliatur cum Domino Jesu Christo, crucifigatur ei mundus, et ipse mundo;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 3:4)
Postea autem recte ad seminarium caeterorum successit usus et cura conjugii, cum diluvium recessit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:16)
Hoc metu solutus, efficacissimus Caesar providebat constanti sollicitudine, ut militum diuturno labori quies succederet aliqua licet brevis, ad recreandas tamen sufficiens vires, quamquam ultima squalentes inopia terrae, saepe vastitatae exigua quaedam victui congrua suggerebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 4장 4:1)
equus quem fabricare disponis, ita late succedat, ut iste quem videmus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 16:3)
Sed continuata serie peremptorum, quos Romanus iam fidentior stravit, succedebant barbari superstites interfectis, auditoque occumbentium gemitu crebro, pavore perfusi torpebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION