라틴어 문장 검색

Neque ego haec nunc sine causa tam vetera vobis et tam obsoleta decanto, sed inlustribus in personis temporibusque exempla hominum rerumque definio, ad quae reliqua oratio derigatur mea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 87:4)
Ea fallit fortasse non numquam, sed tamen ad veritatem saepissime derigit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 39:1)
ea fallit fortasse non numquam, sed tamen ad veritatem saepissime derigit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 39:1)
Nec in hac modo re quae ad vulgi adsensum spectet et ad aurium voluptatem, quae duo sunt ad iudicandum levissima, sed ne in maximis quidem rebus quicquam adhuc inveni firmius, quod tenerem aut quo iudicium meum derigerem, quam id quodcumque mihi quam simillimum veri videretur, cum ipsum illud verum tamen in occulto lateret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 3:5)
"scit tendere versum non secus ac si oculo rubricam derigat uno."
(페르시우스, 풍자, satire 150)
est aliquid quo tendis, et in quod derigis arcum?
(페르시우스, 풍자, satire 335)
In curia autem quomoda singulos [vel] pilabat [tractabat], nec schemas loquebatur sed derectum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:16)
Inde balinei cella frigidaria spatiosa et effusa, cuius in contrariis parietibus duo baptisteria velut eiecta sinuantur, abunde capacia si mare in proximo cogites.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 11:1)
inoffensos derigit ille pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 66)
tremulae sinuantur flamine vestes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:16)
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus, ac media plus parte leves erectus in auras despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto si totum spectes, geminas qui separat arctos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:5)
falcata novissima cauda est, qualia dimidiae sinuantur cornua lunae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:66)
Imposito calamo patulos sinuaverat arcus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:11)
Dum levat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam imposuit nervo sinuatoque expulit arcu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 39:1)
Qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes cumque fero movi linguam stridore bisulcam, risit et inludens nostras Tirynthius artes cunarum labor est angues superare mearum, dixit et ut vincas alios, Acheloe, dracones, pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION