라틴어 문장 검색

[7] Uni tantum spatio invitis paene codicibus t litteram servaviv reiecta c, quae saepissime occurit.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:6)
delegit enim de infinitae multitudinis pluralitate finitae terminum quantitatis et interminabilis magnitudinis sectione reiecta definitia sibi ad cognitionem spatia sepoposcit Constat igitur, quisquis hae pretermiserit, omnem philosophiae perdidisse doctrinam.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:16)
sic factum est ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:9)
Quorum auctoritate facile adducti Caesarisque nomine persuasi a rege Iuba desciscunt celeriterque cuncti arma capiunt contraque regem facere non dubitant.
(카이사르, 아프리카 전기 55:2)
Erat autem magna multitudo oppidanorum in parte Caesaris, quam domiciliis ipsorum non moverat, quod ea se fidelem palam nostris esse simulabat et descivisse a suis videbatur:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 7:2)
Domitius autem, cum Caesaris magis periculo quam suo commoveretur neque se tuto discessurum arbitraretur, si condiciones quas reiecerat rursus appeteret aut +sine causa+ discederet, ex propinquis castris in aciem exercitum eduxit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 39:1)
Perfecto ponte, magnis quinque civitatibus ad amicitiam adiunctis, expedita re frumentaria, exstinctis rumoribus de auxiliis legionum, quae cum Pompeio per Mauritaniam venire dicebantur, multae longinquiores civitates ab Afranio desciscunt et Caesaris amicitiam sequuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 60:7)
quae facile nostri milites repellebant magnisque ultro illatis detrimentis eos, qui eruptionem fecerant, in oppidum reiciebant.
(카이사르, 내란기, 2권 2:7)
At sunt, qui vos hortentur, ut a nobis desciscatis.
(카이사르, 내란기, 2권 32:6)
Libo neque legatos Caesaris recipere neque periculum praestare eorum, sed totam rem ad Pompeium reicere:
(카이사르, 내란기, 3권 17:7)
Quod cum animadvertisset Caesar, veritus, ne non reducti, sed reiecti viderentur, maiusque detrimentum caperetur, a medio fere spatio suos per Antonium, qui ei legioni praeerat, cohortatus tuba signum dari atque in hostes impetum fieri iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 46:5)
Helvetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta in unum locum contulerunt; ipsi confertissima acie, reiecto nostro equitatu, phalange facta sub primam nostram aciem successerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 24장4)
Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit suisque imperavit ne quod omnino telum in hostes reicerent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 46장2)
Occisis ad hominum milibus IIII reliqui in oppidum reiecti sunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 33장5)
Ibi cognoscit LX naves, quae in Meldis factae erant, tempestate reiectas cursum tenere non potuisse atque eodem unde erant profectae revertisse; reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 5장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION