라틴어 문장 검색

desolatamque sororem, qui potes, et miseros perge insinuare parentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus103)
"me, me, divum optime, solum obiecisse caput fatis praestabat, an illud lene magis cordi, quod desolata domorum tecta vides, ignique datis cultoribus omnis lucet ager?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권220)
"servate animos avidumque furorem sanguinis adversi, tuque o, quem propter avita iugera, dilectas cui desolavimus urbes, ne, precor, ante aciem ius tantum casibus esse fraternisque sinas - abigant hoc numina!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권351)
Hypseos hinc turmae desolatumque magistro agmen, at hinc gravius fremit Hippomedontis adempti orba cohors;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권299)
"stant circum subiti proceres, ut quisque perempto proximus, et magnis loca desolata tuentur regibus haud laeti seque huc crevisse dolentes, non secus amisso medium cum praeside puppis fregit iter, subit ad vidui moderamina clavi aut laterum custos, aut quem penes obvia ponto prora fuit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권62)
qui ascensa naui, ipsa enim regio Elge undique est aquis ac paludibus circumdata, neque lapides maiores habet, uenerunt ad ciuitatulam quandam desolatam, non procul inde sitam, quae lingua Anglorum Grantacaestir uocatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION