라틴어 문장 검색

quibus extemplo quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 70:2)
misso senatu prensantur ab principibus tribuni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 526:1)
prensantesque veteranos stipendia cuiusque et volnera ac cicatrices numerabant, quid iam integri esset in corpore loci ad nova volnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset rogitantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 649:1)
concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres vere appellatos, effectum esse fatentibus ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 664:2)
his adhortationibus principis concitati patres, senes iuvenesque, cum ferretur lex agmine facto in forum venerunt, dissipatique per tribus suos quisque tribules prensantes orare cum lacrimis coepere ne patriam pro qua fortissime felicissimeque ipsi ac patres eorum dimicassent desererent, Capitolium, aedem Vestae, cetera circa templa deorum ostentantes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 347:1)
exanimati omnes tam atroci imperio nec aliter quam in se quisque destrictam cernentes securem, metu magis quam modestia quievere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 97:1)
cohortibus quae signa amiserant hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant destrictis gladiis discinctos destituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 207:1)
Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundae legionis in Macedonia fuerat, privatim imperatori inimicus, prensando ipse et per suae legionis milites sollicitando stimulaverat, ut frequentes ad suffragium adessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 425:2)
Cumque, inquit, a 'ceno' et ' prandeo' et ' poto,' et 'cenatus sum' et 'pransus sum' et ' potus sum' dicamus, a 'destringor' tamen et 'extergeor' et 'lavor,' 'destrinxi' et 'extersi' et 'lavi' dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXV 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION