라틴어 문장 검색

Anaximander ait, arescentem nimia aestuum siccitate, aut post madores imbrium terram rimas pandere grandiores, quas penetrat supernus aer violentus et nimius, ac per eas vehementi spiritu quassatam, cieri propriis sedibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 12:1)
Tamen quia hostiles ballistae ferratis impositae turribus, in humiliora ex supernis valentes, ut loco dispari ita eventu dissimili, nostra multo cruore foedabant, ingruente iam vespera, cum requiescerent partes, noctis spatium maius consumptum est, ut excogitari possit quid exitio ita atroci obiectaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 5:1)
Et vimineae crates cum procederent confidenter, essentque parietibus iam contiguae, dolia desuper cadebant et molae, et columnarum fragmenta, quorum ponderibus nimiis obruebantur oppugnatores, hiatuque violento disiectis operimentis, cum periculis ultimis evadebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 10:1)
Et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri vocabulum indidit aetas novella ea re, quod asini feri cum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 7:1)
Hanc ita validam molem rotis et funibus regens, numerosus intrinsecus miles, languidiori murorum parti viribus admovet concitis, et nisi desuper propugnantium valuerint vires, collisis parietibus aditus patefacit ingentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 13:1)
Et cum dedisset . . . e speculis, siquis hostium se commovisset, desuper visus obruebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 1:3)
Feria quinta, qua cena Domini celebratur, cum imperator ab ecclesia peracto sacro officio remearet, lignea porticus, per quam incedebat, cum et fragili materia esset aedificata et tunc iam marcida et putrefacta, quae contignationem et tabulatum sustinebant, transtra pondus aliquod ferre non possent, incedentem desuper imperatorem subita ruina cum viginti et eo amplius hominibus, qui una ibant, ad terram usque deposuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:1)
Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:6)
habebat amictui pallium candidum, quod superne circumiecerat:
(아풀레이우스, 플로리다 9:25)
ac me pressim deosculato et corollis revincto ac flore persperso arripit poculum ac desuper aqua calida iniecta porrigit bibam, idque modico prius quam totum exsorberem clementer invadit ac relictum pullulatim labellis minuens meque respiciens sorbillat dulciter.
(아풀레이우스, 변신, 2권 16:2)
Quattuor eunuchi confestim pulvillis compluribus ventose tumentibus pluma delicata terrestrem nobis cubitum praestruunt, sed et stragula veste auro ac murice Tyrio depicta probe consternunt, ac desuper brevibus admodum sed satis copiosis puluillis aliis nimis mollibus,quis maxillas et cervices delicatae mulieres suffulcire consuerunt, superstruunt.
(아풀레이우스, 변신, 10권 20:3)
Corona multiformis variis floribus sublimem destrinxerat verticem, cuius media quidem super frontem plana rotunditas in modum speculi vel immo argumentum lunae candidum lumen emicabat, dextra laevaque sulcis insurgentium viperarum cohibita, spicis etiam Cerialibus desuper porrectis Vestis multicolor bysso tenui pertexta, nunc albo candore lucida, nune croceo flore lutea, nune roseo rubore flammida, et, quae longe longeque etiam meum confutabat obtutum, palla nigerrima splendescens atro nitore, quae cir- cumcirca remeans et sub dexterum latus ad numerum laevum recurrens umbonis vicem deiecta parte laciniae multiplici contabulatione dependula ad ultimas oras nodulis fimbriarum decoriter confluctuabat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:6)
cor inbutum nectare volat ad superna.
(ARCHIPOETA, X50)
Tibi dico, non enim hoc cuilibet dicerem, tibi, inquam, dico, cuius itinera in superna bene novi, tune, cum expertus saepe sis, quam dulce vivat, cum amori corporeo animus moritur, negabis tandem totam hominis vitam posse intrepidam fieri, ut rite sapiens nominetur?
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 3:5)
Unde supernae cuiusdam patriae, in cuius sancto amore pro nostro modulo inter eos quibus ad illam capessendam consulimus, periclitamur atque laboramus, talem etiam te ipsum civem habere vellemus, ut eius portiunculae in hac terra peregrinanti nullum consulendi modum finemque censeres, tanto effectus melior, quanto meliori civitati officia debita praerogares, in eius aeterna pace nullum gaudendi finem inventurus, cuius ad tempus laboribus nullum tibi finem statueris consulendi.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION