라틴어 문장 검색

quippe etiam ea si non gestetur et trahatur, nihil minus quam lacinia praependens impedit et praecipitat.
(아풀레이우스, 변명 18:3)
quid enim, si iuuenis, quid, si etiam senex adsistente me corruisset uel morbo corporis impeditus uel lubrico soli prolapsus?
(아풀레이우스, 변명 25:17)
Omnes hoc, antequam fieret, cognouimus, et potui denuntiatione impedire, nisi scirem mendacium tam stultum potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui merito contemnebam, obfuturum.
(아풀레이우스, 변명 58:1)
pudore tamen aliquo impedirere.
(아풀레이우스, 변명 84:7)
nam, ut meministis profecto, cum impedita esset imbri recitatio, in propinquum diem uobis uolentibus protuli, et quidem Philemonis exemplo paenissime;
(아풀레이우스, 플로리다 16:31)
nam nunc inpraesentiarum - neque enim diffitebor - laetitia facundiae obstrepit et cogitatio uoluptate impeditur;
(아풀레이우스, 플로리다 16:51)
nam quanto uideor plura apud uos habere ad commendationem suffragia, tanto sum ad dicendum nimia reuerentia uestri cunctatior, et qui penes extrarios saepenumero promptissime disceptaui, idem nunc penes meos haesito ac - mirum dictu - ipsis inlecebris deterreor et stimulis refrenor et incitamentis cohibeor.
(아풀레이우스, 플로리다 18:12)
"Occurrit atratus quidam maestus in lacrimis genialem canitiem revellens, senex, et manibus ambabus invadens torum, voce contenta quidem sed assiduis singultibus impedita, Per fidem vestram inquit Quirites, per pietatem, publicam perempto civi subsistite, et extremum facinus in nefariam scelestamque istam feminam severiter vindicate."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:51)
Nec me tamen instanter ac fortiter manducantem vel somnus imminens impedire potuit;
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:5)
Tali puella sermone deterrita, manuque eius exosculata,
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:1)
"Ae sic parentes quoque redulcerato prorsum dolore raptim deterrentes, vesania turgidae domus suas contendunt dolum scelestum, immo vero parricidam struentes contra sororem insontem."
(아풀레이우스, 변신, 5권88)
"At vero Psyche tanto aspectu deterrita et impos animi, marcido pallore defecta tremensque desedit in imos poplites et ferrum quaerit abscondere, sed in suo pectore:"
(아풀레이우스, 변신, 5권170)
"videt capitis aurei genialem caesariem ambrosia temulentam, cervices lacteas genasque purpureas pererrantes crinium globos decoriter impeditos, alios antependulos, alios retropendulos, quorum splendore nimio fulgurante iam et ipsum lumen lucernae vacillabat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권173)
Tunc nullo negotio artissimis vinculis impeditis ac pro arbitrio suo constrictis illis, imposita dorso meo puella, dirigit gressum ad suam patriam.
(아풀레이우스, 변신, 7권 10:10)
"Et nos quidem cuncti pavore deterriti et alioquin innoxiis venationibus consueti, tunc etiam inermes atque immuniti, tegumentis frondis vel arboribus latenter abscondimus;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION