라틴어 문장 검색

vel si piget manusque detrectat nefas, emitte Siculo vertice ardentes, pater, Titanas in me, qui manu Pindon ferant aut Ossa qui me monte proiecto opprimat.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:12)
ac veluti primo taurus detractat aratra, post venit assueto mollis ad arva iugo, sic primo iuvenes trepidant in amore feroces, dehinc domiti post haec aequa et iniqua ferunt.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 327)
indignissimus mortalium necesse habeo dicere quod facere detrecto, et ad mea ipse verba damnabilis, cum non impleam quae moneo, 3 idem in me meam 4 cotidie cogor dictare sententiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:7)
praesentum quoque neglegentiam litterarum nunc nec excuso, primum quod, etsi cupiam, parum cultius scribere queo, dein quod libellari opere confecto animus tandem feriaturus iam quae propalare dissimulat excolere detrectat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 7:3)
Hac conscientia instructi adversus opinionem ethnicorum convertamur magis ad nostrorum detractatus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:1)
non saeva recuso Verbera, detrecto non ego vincla pedum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 626)
saepe iterando eadem perpulit tandem, ut Romae fanum Dianae populi Latini cum populo Romano facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 457:4)
his atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 616:1)
sed milites extrahi rem criminantes ut dictator, priusquam ipsi redirent in urbem magistratu abiret, inritaque, sicut ante consulis, promissa eius caderent, perpulere ut forte temere in adversos montes agmen erigeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 336:1)
redibatque non sua sponte plebi mos detractandi militiam, sed Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 470:2)
instruitur acies, nec Veiens hostis Etruscaeque legiones detractant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 510:1)
nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Volscos est, nec tamen perpelli potuere ut acie dimicarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 591:1)
illum non minae plebis, non senatus preces perpellere umquam potuere, non modo ut vestem mutaret aut supplex prensaret homines, sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis, cum ad populum agenda causa esset, aliquid leniret atque submitteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 670:3)
postquam citati non conveniebant, dimissi circa domos apparitores simul ad pignera capienda sciscitandumque num consulto detrectarent referunt senatum in agris esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 410:1)
laetius id decemviris accidit quam si praesentes detrectare imperium referrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 410:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION