라틴어 문장 검색

Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 38:7)
An quod in arma prior nulloque sub indice veni, arma neganda mihi, potiorque videbitur ille, ultima qui cepit detrectavitque furore militiam ficto, donec sollertior isto et sibi inutilior timidi commenta retexit Naupliades animi vitataque traxit ad arma?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 6:1)
Confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne detractare meum est), sed ne communia solus occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem, reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis Troas ab arsuris cum defensore carinis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 24:2)
sed detrectare videbar, quodque nefas, damno viribus esse tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1154)
pro quo nec lumen ademptum, nec mihi detractas possidet alter opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 425)
tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti nomen, ab exequiis quod dare fama solet, nec, qui detractat praesentia, Livor iniquo ullum de nostris dente momordit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1064)
convicta fatere esse Deum, solus qui me tibi praeripit, Iesum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3252)
sensit martyr episcopus iam partam sibi praeripi palmam mortis et exitus, ascensumque negarier aeterni ad solium Patris.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.13)
Nisi ilium plus amas quam me, et istam nunc times Quae advecta est, ne illum talem praeripiat tibi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2132)
quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus et matri praereptus amor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 21:5)
Sunt et mea contra fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem, coniuge praerepta:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:10)
Nec mihi displiceat maculis insignis et albo, aut iuga detractans interdumque aspera cornu et faciem tauro propior, quaeque ardua tota, et gradiens ima verrit vestigia cauda, Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos desinit ante decem, post quattuor incipit annos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 2:6)
et rhetorice, cui nomen vis eloquendi dedit, officia sua non detrectet nec occupari gaudeat pertinentem ad se laborem, quae, dum opere cedit, iam paene possessione depulsa est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 6:1)
antonomasia, quae aliquid pro nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et per epitheton, quod detracto eo, cui apponitur, valet pro nomine, tydides, Pelides:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 247:6)
praeter haec Celsus excludere, asseverare, detrectare, excitare iudicem, proverbiis uti, et versibus et ioco et invidia et invocatione intendere crimen (quod est δείνωσισ), adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere, figuras putat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 150:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION