라틴어 문장 검색

at iovis interea monitis novimus sacrilegum esse Mezentium, novimus quoque Iovem etiam adhortatum esse alios deos, ut a bello desisterent, et dixisse rex Iuppiter omnibus idem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6891)
Iuppiter Mars pater Quirine Bellona Lares Divi Novensiles Di Indigetes Divi quorum est potestas nostrorum hostiumque Dique Manes, vos precor veneror veniam peto oroque uti populo Romano Quiritium vim victoriam prosperetis, hostesque populi Romani Quiritium terrore formidine morteque adficiatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 126:1)
Et ideo ab Anco in Velabro loco celeberrimo urbis sepulta est, ac sollemne sacrificium eidem constitutum, quo dis Manibus eius per flaminem sacrificaretur, Iovique feriae consecratae, quod aestimaverunt antiqui animas a Iove dari et rursus post mortem eidem reddi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 15:1)
"Diis etiam ipsique Iovi formidabiles aquas istas Stygias vel fando comperisti, quodque vos deieratis per numina deorum, deos per Stygis maiestatem solere!"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:115)
"Tunc se protinus ad Iovis regias arces dirigit et petitu superbo Mercuri, dei vocalis, operae necessariam usuram postulat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:42)
Idem vates Ganymedem non ut Iunonis pellicem a Iove raptum sed Iovialium poculorum ministrum in caelum a dis ascitum refert, velut θεοπρεπῶς.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 10:2)
alii deos magnos Caelum ac Terram putant ac per hoc Iovem et Iunonem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1210)
plane illud occurrit, quod ait 'deus aethere missus ab alto', ubi et Iovem conplectitur et supernum Mercurium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5778)
illic nutritus a Sintiis, cum Iovi fulmina fabricasset, non est admissus ad epulas deorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 622)
At non Alcithoe Minyeias orgia censet accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum progeniem negat esse Iovis, sociasque sorores inpietatis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:1)
Pauci, quos aequus amavit Iuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus, dis geniti potuere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:5)
addunt etiam dis honorem parentes, ut si quis sit filius Iovis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 196:4)
humana ambitio istis officiis capitur, deum colit qui novit, vetemus lintea et strigiles Iovi ferre et speculum tenere Iunoni;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 47:3)
hoc neque harenosum Libyae Iouis explicat antrum, aut sibi commissos fibra locuta deos, aut si quis motas cornicis senserit alas, umbraue quae magicis mortua prodit aquis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 125)
"fata vetant, ratus ordo deis miscere cruentas Europamque Asiamque manus, consultaque belli Iuppiter et tristes edixit caedibus annos, quem tu illic natum Sigeo in pulvere, quanta aspicies victrix Phrygiarum funera matrum, cum tuus Aeacides tepido modo sanguine Teucros undabit campos, modo crassa exire vetabit flumina et Hectoreo tardabit funere currus impelletque manu nostros, opera inrita, muros!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권36)

SEARCH

MENU NAVIGATION