라틴어 문장 검색

oportet igitur et ea quae pro perspicuitate responderi possunt in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum captionesque discutere, quod deinceps facere constitui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 63:4)
nam ab omnibus eius- dem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 69:3)
Sed ut ad ea quae clariora sunt veniam, res iam universas profundam, de quibus volumina inpleta sunt non a nostris solum sed etiam a Chrysippo (de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem contraque omnem consuetudinem contraque rationed, ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab eo armatum esse Carneadem);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 117:6)
dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 122:3)
in geometriane quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 122:5)
nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur (id autem appellant ἀξίωμα, quod est quasi ecfatum) aut verum esse aut falsum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 127:3)
nulla autem est in natura rerum talis necessitas') - cum hoc igitur dialectici pugnent, id est Antiochus et Stoici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:7)
totam enim evertit dialecticam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:8)
itaque quae contra sensus contraque perspicuitatem dicantur ea pertinere ad superiorem divisionem, contra posteriorem nihil dici oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 133:3)
eo quidem expedito soluto libero nulla re inplicato, vides profecto Luculle iacere iam illud tuum perspicuitatis patrocinium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 141:2)
tantum interest, quod tu cum es commotus adsciscis adsentiris adprobas, verum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse vis deque eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes, ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim non adsentiar saepe falso, quoniam vera a falsis nullo visi discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 190:3)
In hoc ipso quod in elementis dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc 'si dies est lucet', quanta contentio est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:4)
quid duo vel principes dialecticorum Antipater et Archidemus spinosissimi homines nonne multis in rebus dissentiunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:7)
esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum facultatem habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi, sed etiam vicinam eius ac finitimam dialecticorum scientiam adsumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 1:1)
disputandi ratio et loquendi dialecticorum sit, oratorum autem dicendi et ornandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION