라틴어 문장 검색

ut autem altioris scientiae hominibus placet, di communes sunt qui ἄζωνοι dicuntur, id est qui caeli certas non habent partes, sed generaliter a cunctis coluntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1186)
Mihi vero, inquit, placet agi subtilius et, ut ipse dixisti, pressius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 34:4)
Ordiamur ab eo, si placet, quem mollem, quem voluptarium dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 88:3)
vel, si gentiles sordet venerarier umbras et placet esse duos sceptris sodalibus aequos, dic, age, quis terras dicionis sorte retentet, quis regat aequoreas aeterna lege procellas, ede coheredum distinctum ius dominorum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 134)
Cum id mihi placebat tum uno ore omnes omnia Bona dicere, et laudare fortunas meas Qui gnatum haberem tali ingenio praeditum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 191)
Post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat et se, ut placeat iuveni percontare utque cohorti, si dicet,
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 87)
neque enim tuburchinabundum et lurchinabundum iam in nobis quisquam ferat, licet Cato sit auctor, nec hos lodices, quanquam id Pollioni placet, nec gladiola, atqui Messala dixit, nec parricidatum, quod in Caelio vix tolerabile videtur, nec collos mihi Calvus persuaserit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 262:3)
namque et difficiliorem cogitationem exprimit et expellit dicendi necessitas, et secundos impetus auget placendi cupido.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 250:1)
Hoc Stoicis quoque placere ostendam, non quia mihi legem dixerim nihil contra dictum Zenonis Chrysippive committere, sed quia res ipsa patitur me ire in illorum sententiam, quoniam si quis semper unius sequitur, non in curia sed in factione est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 14:1)
laetior res quam pro successu pugnae nuntiata, cum alii super alios recurrentes ex proelio clamarent fugere pavidos Romanos, invitum et cunctabundum et dicentem temere fieri, non locum sibi placere, non tempus, perpulit ut educeret omnes copias in aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 81:1)
postero die Nabis Argis se cedere ac deducere praesidium, quando ita Romanis placeret, et captivos et perfugas redditurum dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 397:2)
cui rescribi non placuit, nuntio ipsius qui litteras attulerat dici, praesidii causa ipsarum urbium Romanos facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 390:1)
itaque, cum ab singulis sententiae sunt rogatae, sex una dixerunt et, quem maxime animadverterunt multitudini placuisse, ei primum praemium, insequenti secundum tribuerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말15)
havd licitum est et 'licuit' dicimus et 'licitum est', sicut et 'placuit' et 'placitum est':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1061)
in quo cum parum praesidii videretur dictatoremque dici placeret qui rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 283:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION