라틴어 문장 검색

mihi unum atque idem videtur bene dicere ac bene scribere, neque aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 217:2)
MONTANVS VOTIENVS MARCELLVM MARCIVM amicum suum, cuius frequenter mentionem in scriptis suis facit tamquam hominis diserti, aiebat hanc dixisse sententiam:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 19:1)
quae autem testudines ad fodiendum comparantur (ὀρυκτίδεσ graece dicuntur), cetera omnia habent, uti supra scriptum est, frontes vero earum fiunt quemadmodum anguli trigoniorum, uti a muro tela cum in eas mittantur, non planis frontibus excipiant plagas sed ab lateribus labentes, sine periculoque fodientes, qui intus sunt, tueantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장4)
Quod 'saxa' autem 'et scopulos eructari et erigi' eosdemque ipsos statim 'liquefieri et gemere atque glomerari sub auras' dixit, hoc, inquit, nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra dicuntur, monstruosissimum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 20:1)
plura tamen in scriptis suis erronee posita retractando atque corrigendo professus est, dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:22)
Sed si intellegendi divini editionem multiplicem, et praesensionum originem mente vegeta quisquam volverit replicare, per mundum omnem inveniet mathemata huius modi ab Aegypto circumlata, 20, Ibi primum homines longe ante alios ad varia religionum incunabula (ut dicitur) pervenerunt et initia prima sacrorum caute tuentur condita scriptis arcanis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 19:2)
Nam et curulibus magistratibus functi, si nondum a censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant et, quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias sed, quas principes dixerant, in eas discedebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 7:1)
Hoc de his dicitur, qui possunt sapere, de quibus in evangelio scriptum est:
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:12)
uterque id quod adver- sarius ex ambigue scripto intellegendum esse dicet aut absurdum aut inutile aut iniquum aut turpe esse defendet aut etiam discrepare cum ceteris scriptis vel aliorum vel maxime, si potuerit, eiusdem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 1:6)
Cum Q. Scaevola, aequalis et conlega meus, homo omnium et disciplina iuris civilis eruditissimus et ingenio prudentiaque acutissimus et oratione maxime limatus atque subtilis atque, ut ego soleo dicere, iuris peritorum eloquentissimus, eloquentium iuris peritissimus, ex scripto testamentorum iura defenderet negaretque, nisi postumus et natus et, ante quam in suam tutelam veniret, mortuus esset, heredem eum esse posse, qui esset secundum postumum et natum et mortuum heres institutus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 180:3)
et sic combustus est. Ut tamen non nichil dicere viderentur, quidam de adversariis meis id submurmuravit quod in libro scriptum deprenderat solum patrem Deum omnipotentem esse.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 1:2)
Vidit quippe utrumque esse pugnans neque posse ex duobus contrariis, altero manente, alterum constitui quaestionemque fieri per diversorum inter se finium mortis et vitae cohaerentiam, et idcirco peperit ipse expressitque aliud quoddam novum in confinio tempus, quod verbis propriis atque integris τη`ν ἐξαίφνησ φύσιν appellavit idque ipsum ita, uti dico, inquit, in libro, cui Parmenides titulus est, scriptum ab eo reperietis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 12:1)
deinde cum spiritus eius esset angustior, tantum continenda anima in dicendo est adsecutus, ut una continuatione verborum, id quod eius scripta declarant, binae ei contentiones vocis et remissiones continerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 260:4)
te praesens mitem nosset, te serior aetas, scripta vetustatem si modo nostra ferunt, nec tibi cessaret doctus bene dicere lector:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 94)
nam neque facile fuisse id vitium nosci, cum consul oriens de nocte silentio diceret dictatorem, neque ab consule cuiquam publice privatimve de ea re scriptum esse nec quemquam mortalium exstare qui se vidisse aut audisse quid dicat quod auspicium dirimeret, neque augures divinare Romae sedentes potuisse quid in castris consuli vitii obvenisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 334:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION