라틴어 문장 검색

ibi cognovi partem navium Dolabellae diffugisse, reliquas Syriam Cyprumque petisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 10:1)
neque multi sunt et diffugiunt qui sunt metu oblato ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 1 7:3)
vallo et fossa circumdedi, sex castellis castrisque maximis saepsi, aggere, vinus, turribus oppugnavi ususque tormentis multis, multis sagittarus magno labore meo sine ulla molestia sumptuve sociorum septimo quinquagesimo die rem confeci, ut omnibus partibus urbis disturbatis aut incensis compulsi in potestatem meam pervenirent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 13:3)
etsi Atticus noster, quia quondam me commoveri πανικοῖσ intellexit, idem semper putat nec videt quibus praesidiis philosophiae saeptus sim ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 23 2:2)
non illa praesidia quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra vim conlocata sunt, non adferunt tamen oratori terroris aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 2:1)
sapientis animus magnitudine consilii, tolerantia rerum humanarum, contemptione fortunae, virtutibus denique omnibus ut moenibus saeptus vincetur et expugnabitur, qui ne civitate quidem pelli potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장2)
Diffugiunt servi;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 4:1)
destrictis ensibus ipsi Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt, non aliter quam cum Libyca de gente leones invadunt sparsos lata per arva greges, diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo accipiunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권138)
diffugiunt Tyrii, quo quemque agit error, ut olim amisso dubiae rege vagantur apes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권362)
Quam qui dona tulit Nesseo tincta veneno, Euboicasque suo nomine saepit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:3)
Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer et caeli statione novissimus exit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:2)
Diffugiunt iussi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:7)
Diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis esse putant tutos, donec Meleagros et una lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 31:1)
diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros incustoditae diripiuntur opes, ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra, et quas divitias incola pauper habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1026)
utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis, cinctave montanis ut pavet agna lupis, sic ego belligeris a gentibus undique saeptus terreor, hoste meum paene premente latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 117)

SEARCH

MENU NAVIGATION