라틴어 문장 검색

recentis animi alter eoque ferocior nullam dilationem patiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 547:2)
itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tenderent, resisti multitudini concitatae non posse, secunda simulando dilationem mali inveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 173:1)
tantum navis una capta cum legatis momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 533:2)
aegre eam rem passi patres, laceratusque probris in senatu tribunus plebis, et consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque segnitiam populi atque edoceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 54:1)
non expectare belli tempora moras et dilationes imperatorum, et pugnandum esse interdum non quia velis sed quia hostis cogat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 560:1)
nec enim aliud quam moram et dilationem ad colligendas vires quaeri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 469:2)
sed metuens ne dilationem res non pateretur et non Gytheum solum sed praesidium quoque missum ad tuendam urbem amitteretur, naves Achaeorum deduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 284:1)
dilationem nihil ad praesentia mala, quippe quae ultima essent, adiecturam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 68:1)
peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem et ad vires bello subtrahendas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 651:1)
Perseus ad rem inchoandam promptissimus erat cogente metu et de obsidibus accipiendis sine dilatione agebat, conveneratque ut accepti Cretam mitterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 304:1)
Quid tibi interpellatio aut in consilium huc accessio est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 2103)
haec autem peristylia domus andronitides dicuntur, quod in his viri sine interpellationibus mulierum versantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장15)
namque Athenis Antistates et Callaeschros et Antimachides et Porinos architecti Pisistrato aedem Iovi Olympio facienti fundamenta constituerunt, post mortem autem eius propter interpellationem reipublicae incepta reliquerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말52)

SEARCH

MENU NAVIGATION