라틴어 문장 검색

Aut aluminis scissilis, papaueris lacrimae, acaciae suci par pondus miscetur, hisque adicitur hyoscyami suci dimidio minor quam unius ex superioribus portio, eaque trita ex uino diluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 10:5)
Quae separatim contrita, rursus mixta ex aceto conteruntur, atque ita condita, ubi utendum est, aceto diluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 11:5)
Item galbani P. #1108 II, murrae et fellis taurini, singulorum P. #1108 #1109 #1109, uini quantum satis est ad murram diluendam.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 16:4)
Cibisque utendum ex inbecillissima et media materia, magisque adsumendae dilutae potiones;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:1)
deinde adhibendum aut Lycium ex uino dilutum, aut amurca aut omphacium aut mentae aut marrubii sucus aut atramentum sutorium, quod concandefactum, deinde contritum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 3:3)
si sine febre est, uini diluti.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 4:5)
quod aut dente corrupto, aut fracto uel * * aliterque uitiato osse;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 4:2)
Quotiens autem medicamentum inicitur, et ante et post os diluendum est uel cremore lenticulae uel aqua, in qua aut eruum aut oleae uerbenaeue decoctae sint, sic ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 2:5)
si minus, ex uino diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 6:7)
Tum tetrapharmacum aut rhypodes ad hoc rosa diluendum est, aut oesypum recens miscendum cum cerato liquido ex rosa facto aut eidem cerato plumbum elotum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 19:7)
Nam ubi post longis morbis totus corporis habitus uitiatus est lateque se sinus suffudit et in eo iam cutis pallet, scire licet eam iam emortuam esse et inutilem futuram;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:2)
et aeque glutinantia medicamenta superdanda sunt aut, si corruptius ulcus est, quod interdum osse uitiato fit, ubi id quoque curatum est, pus mouentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 2:4)
Igitur inter sanam uitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 1:5)
Omne autem os, ubi iniuria accessit, aut uitiatur aut finditur aut frangitur aut foratur aut conliditur aut loco mouetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 1:1)
Id quod VITIATVM est, primo fere pingue fit, deinde uel nigrum uel cariosum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION