라틴어 문장 검색

Video istic diplomata et syngraphas et cautiones, vacua habendi simulacra, umbracula avaritiae quaedam laborantis, per quae decipiat animum inanium opinione gaudentem.
(세네카, 행복론, Liber VII 56:3)
bonum fuisse principem Augustum, bene illi parentis nomen convenisse fatemur ob nullam aliam causam, quam quod contumelias quoque suas, quae acerbiores principibus solent esse quam iniuriae, nulla crudelitate exsequebatur, quod probrosis in se dictis adrisit, quod dare illum poenas apparebat, cum exigeret, quod, quoscumque ob adulterium filiae suae damnaverat, adeo non occidit, ut dimissis quo tutiores essent, diplomata daret.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 65:2)
Paulus circa illos nobilissimi triumphi dies, quo vinctum ante currum egit Persen, incliti regis nomen, duos filios in adoptionem dedit, duos quos sibi servaverat extulit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 74:1)
petit a paupere unicum in adoptionem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.2)
pater post mortem illius in adoptionem recepit nepotem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, nepos ex meretrice susceptus.5)
"hic iam disposito laxantes frena duello Vesorum proceres raptim suspendit ab ira rumor, succinctum referens diplomate Avitum iam Geticas intrare domos positaque parumper mole magisterii legati iura subisse."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 165)
o somniculosa diplomata!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 6:2)
in cuius signum adoptionis duas illi prouincias donauit, Uectam uidelicet insulam, et Meanuarorum prouinciam in gente Occidentalium Saxonum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:1)
ipse constitit in tribunali, circa se habens filios duos, quorum maior Philippus natura frater, adoptione filius, minor, quem Alexandrum vocabant, naturalis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 556:1)
P. Scipio is erat, Africanus et ipse postea deleta Carthagine appellatus, naturalis consulis Pauli filius, adoptione Africani nepos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 548:1)
nam duobus e filiis, quos duobus datis in adoptionem solos nominis, sacrorum familiaeque heredes retinuerat domi, minor, duodecim ferme annos natus, quinque diebus ante triumphum, maior, quattuordecim annorum, triduo post triumphum decessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 496:1)
duos enim tamquam ex magna progenie liberorum in adoptionem datos Cornelia et Fabia gens habent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 511:1)
Equidem noveram consiliarium quendam et secretarium qui nunquam ad Elizabetham reginam Angliae ad diplomata manu reginae signanda accessit, quin a principio illam in aliquos de rebus status gravioribus sermonem perduceret, ut hisce intenta ad diplomata minus animum adiiceret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION