라틴어 문장 검색

et residua regna et insulas, quae aliquando restiterant illis, exterminaverunt et in potestatem redegerunt;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장11)
et dissolutus est. Et dixit his, qui residui erant: " Surgamus et ascendamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장8)
Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장40)
Et exclamaverunt tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra eius, et ceciderunt ex eis multi vulnerati; residui autem in munitionem fugerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장8)
Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias iussit lapides maiores perfundi
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장31)
Post sabbatum vero debilitatis et viduis et orphanis portione de spoliis data, residua ipsi cum pueris partiti sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장28)
Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis; residua vero spolia Hierosolymam detulerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장31)
sed et alii similiter ascendentes in circumflexione contra eos, qui intus erant, turres incendebant atque ignes inferentes ipsos maledicos vivos concremabant, alii autem portas concidebant et, recepto residuo exercitu, occupaverunt civitatem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장36)
Ticida, eques Romanus, ab residua classe cum erravisset delataque esset vento ad Thapson, a Vergilio scaphis naviculisque actuariis excepta est et ad Scipionem adducta.
(카이사르, 아프리카 전기 44:3)
cum hostes urbis direptione perterriti inermes cum infulis se porta foras universi proripiunt ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:11)
sic legitur apud Livium VIII, 24, 18 abstinere direptione praedaque.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1052)
Nam si necessitas facere cogit, prius quidquid est residuae vitis exstirpari debet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 4:1)
Mox Iulius Atticus et Cornelius Celsus, aetatis nostrae celeberrimi auctores, patrem atque filium Sasernam secuti, quicquid residui fuit ex vetere palma per ipsam commissuram, qua nascitur materia nova, raserunt, atque ita cum suo capitulo sarmentum depresserunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 4:4)
destinatum excidio Vbiorum oppidum, imbutasque praeda manus in direptionem Galliarum erupturas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장3)
quem ultra honorem residuis nobilium, aut si quis pauper e Latio senator foret?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION