라틴어 문장 검색

Et in illo finis est Deus, id est finalis et suprema causa, ad quem nostra dirigitur intentio, quando videlicet tam ipsum quam proximum diligimus propter ipsum nec tam nostram quam ipsius sequimur voluntatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:21)
quae scilicet orationes ad solum Patrem locutionem dirigentes intendunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:12)
et ille nimia confusione conteratur, qui per eadem vincitur, per quae vincere nitebatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:10)
LXXIX, 12), cum hic vitis vera Christus, apostolis suis quasi palmitibus per universum orbem directis, universum mundum ubertate doctrinae spiritualis inebriavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:38)
Ad quos etiam divina gratia praedicationem Evangelii directam esse, ipsa ejusdem Epistola ad Magnum oratorem perhibet, his verbis [Anmerkung]:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:11)
Unde et beatus Hieronymus Epistolam ad Auctum presbyterum direxit, ut haeretica illa quae in libris Periarchon Origenes minima posuerat, ex parte manifestaret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:4)
maxime autem in his quae ad Deum pertinent, tutius auctoritate quam humano nitimur judicio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:14)
quid restat nisi ut aeque tam falsa quam vera praedicantibus acquiescamus, et illam Fausti haeretici defensionem praetendamus, qua se ab impugnatione fidelium protegere, et ipso per prophetam ac eorum sententiam nititur confutare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:4)
Nunc vero e contra plurimi solatium suae imperitiae querunt, ut cum ea de fide docere nituntur, quae ut etiam intelligi possint, disserere non sufficiunt, illum maxime fidei fervorem commendent qui ea quae dicantur antequam intelligat credit, et prius his assentit ac recipit, quam quae ipsa sint videat, et an recipienda sint agnoscat, seu pro captu suo discutiat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:1)
Difficile fortasse, imo impossibile est homini hoc disserere, et ei maxime qui in omnibus quae astruit per humanas rationes satisfacere contendit, et cum de re aliqua singulariter quidquam discutit, quod ad ejus proprietatem pertinet, aliarum id rerum multitudine nititur confirmare, cum videlicet unaquaeque res proprium quiddam habeat, per quod a caeteris omnibus differt, nec facile sit dissimilitudinem in caeteris assignare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:5)
dirigatur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:10)
Non enim hoc pronomen quod est sui, relationem facere potest recte, nisi ubi res eadem non essentialitate tantum, sed etiam proprietate nititur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:4)
8, Nestorio directa, quae sic incipit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:16)
Quippe quem etiam propter hominem factum esse constat, cui singulis suis partibus deservit, longe indigniorem eo esse convenit, ac per hoc minime concedi oportet hunc non esse factum, cum ille factus sit, multominus etiam convenit ut suo regimine rationalia quam non rationalia nitantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:13)
Charitas vero est amor honestus, qui ad eum videlicet finem dirigitur, ad quem oportet, sicut e contrario cupiditas, amor inhonestus ac turpis appellatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION