라틴어 문장 검색

is concita gente (nec deest iuventus) arcere provinciae finibus Othonianos intendit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장9)
Et proelium quidem, abruptis quae supererant navibus, fuga diremptum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 36장1)
moderatione meliorum dirempti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장4)
caeso Galba in Othonem pronus nec Africa contentus Hispaniae angusto freto diremptae imminebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장4)
iamque adsertor Galliarum et deus (nam id sibi indiderat) concitis octo milibus hominum proximos Aeduorum pagos trahebat, cum gravissima civitas electa iuventute, adiectis a Vitellio cohortibus, fanaticam multitudinem disiecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 61장2)
Britanniam freto dirimi, iuxta Gallias Hispaniasque, utrimque viros equos tributa, ipsamque Italiam et opes urbis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장8)
concitisque omnibus, qui exauctorati a Vitellio bellum sponte sumebant, Foroiuliensem coloniam, claustra maris, praesidio tuebatur, eo gravior auctor, quod Paulino patria Forum Iulii et honos apud praetorianos, quorum quondam tribunus fuerat, ipsique pagani favore municipali et futurae potentiae spe iuvare partis adnitebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장2)
ferebant plerique etiam paci consultum dirempta aemulatione inter duos, quorum alter se fratrem imperatoris, alter consortem imperii cogitaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장9)
Vitellio rescriptum Sabini caede et incendio Capitolii dirempta belli commercia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장9)
Flaccus interim cognito castrorum obsidio et missis per Gallias qui auxilia concirent, lectos e legionibus Dillio Voculae duoetvicensimae legionis legato tradit, ut quam maximis per ripam itineribus celeraret, ipse navibus invalidus corpore, invisus militibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장1)
pugnatum longo agmine et incerto Marte, donec proelium nox dirimeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장6)
diremit consiliorum diversitatem adprobata Tutoris sententia Classicus, statimque exequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장16)
dein iussi a C. Caesare effigiem eius in templo locare arma potius sumpsere, quem motum Caesaris mors diremit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장11)
ambiguum proelium nox diremit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 20장6)
sic praevecti temptato levium telorum iactu dirimuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION