라틴어 문장 검색

Interim ea re gesta et proelio dirempto ex adversariis perfugae plures ex omni genere hominum, et praeterea intercepti hostium complures equites peditesque.
(카이사르, 아프리카 전기 19:1)
Caesar item producit copias celeriterque eis instructis ante suas munitiones quae erant in campo consistit, sine dubio existimans ultro adversarios, cum tam magnis copiis auxiliisque regis essent praediti promptiusque prosiluissent, acie secum concursuros propiusque se accessuros.
(카이사르, 아프리카 전기 58:2)
Praeterea Numidas levisque armaturae infinitam multitudinem ad dextram partem suae aciei opposuerat fere interiecto non minus mille passum spatio et ad collis radices magis adpulerat longiusque ab adversariorum suisque copiis promovebat, id hoc consilio ut cum acies duae inter se concurrissent, initio certaminis paulo longius eius equitatus circumvectus ex improviso clauderet multitudine sua exercitum Caesaris atque perturbatum iaculis configeret.
(카이사르, 아프리카 전기 59:7)
Quo facto ab universis cohortibus signa in hostem coepere inferri, cum centuriones pectore adverso resisterent vique continerent milites ne iniussu imperatoris concurrerent, nec quicquam proficerent.
(카이사르, 아프리카 전기 82:5)
Nam inter bellatores principesque dubia erat posita victoria, ut prope videretur finem bellandi duorum dirimere pugna.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:10)
Quorum virtute alacri, cum ad dimicandum in planitiem se contulissent, laudis insignia scutorumque praefulgens opus caelatum… quorum [certamine] pugna esset [prope] profecto dirempta, nisi propter equitum concessum, ut supra demonstravimus… levem armaturam praesidii causa non longe ab opere [castra] constituit.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:12)
Quod nisi nox proelium diremisset, tota classe hostium Caesar potitus esset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:9)
Signo sub idem tempus ab utroque dato concurritur:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:1)
Celerrime fortissimeque contra illo remigante naves adversae rostris concurrerunt adeo vehementer ut navis Octaviana rostro discusso ligno contineretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:3)
Committitur acriter reliquis locis proelium concurriturque ad duces maxime:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:4)
Eo receptus, cum proelium nox dirimeret, tempestate magna velis profugit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:12)
Concurritur ad Cassium defendendum:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:1)
Cuius rei deformitate atque indignitate legiones quae Marcellum sibi ducem ceperant ad eum concurrerunt, ut in aciem educerentur orant, priusque confligendi sibi potestas fieret quam cum tanta contumelia nobilissimae carissimaeque possessiones Cordubensium in conspectu suo rapinis, ferro flammaque consumerentur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:1)
Quod nisi celeriter indignatione et auxilio Lepidi proelium esset diremptum, maior calamitas esset accepta.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:10)
reges, tyrannos, dynastas provinciae finitimos, qui omnes ad eum concurrerant, receptos in fidem condicionibus impositis provinciae tuendae ac defendendae dimittit et sibi et populo Romano amicissimos.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 65:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION