라틴어 문장 검색

Omnibus his resistitur, omnibusque oratio consulis, Scipionis, Catonis opponitur.
(카이사르, 내란기, 1권 4:1)
Quarum adventu proelium dirimitur, ac suas uterque legiones reducit in castra.
(카이사르, 내란기, 1권 40:12)
Pompeius, ut venientibus in itinere se opponeret, si imprudentes ex insidiis, adoriri posset, eodemque die uterque eorum ex castris stativis a flumine Apso exercitum educunt:
(카이사르, 내란기, 3권 30:5)
super quam turrim effectam ad ipsum introitum portus opposuit et militibus complevit tuendamque ad omnes repentinos casus tradidit.
(카이사르, 내란기, 3권 39:4)
Itaque uno tempore praesidiis omnibus deductis et oppugnatione dimissa coactoque in unum locum exercitu contionem apud milites habuit hortatusque est, ne ea, quae accidissent, graviter ferrent neve his rebus terrerentur multisque secundis proeliis unum adversum et id mediocre opponerent.
(카이사르, 내란기, 3권 73:2)
Huic suos Caesar equites opposuit expeditosque antesignanos admiscuit CCCC;
(카이사르, 내란기, 3권 75:8)
Simul his rebus animadversis, quas demonstravimus, timens, ne a multitudine equitum dextrum cornu circumveniretur, celeriter ex tertia acie singulas cohortes detraxit atque ex his quartam instituit equitatuique opposuit et, quid fieri vellet, ostendit monuitque eius diei victoriam in earum cohortium virtute constare.
(카이사르, 내란기, 3권 89:8)
Postea quam in vulgus militum elatum est qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus omni Gallia Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius equites fecissent, eaque res conloquium ut diremisset, multo maior alacritas studiumque pugnandi maius exercitui iniectum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 46장4)
Ad hos omnes casus provisa erant praesidia cohortium duarum et viginti, quae ex ipsa provincia ab Lucio Caesare legato ad omnes partes opponebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 65장1)
Suffusio quoque, quam Graeci hypochysin nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장367)
isque paulatim indurescens interiori . . . potentiae se opponit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장195)
26 Res vero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa non redditur, aut quia senectute iter eius conlapsum est, aut quia calculus vel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장1)
Ergo ultra calculum dextra semper manus eius se opponit, sinistrae digiti deorsum eum conpellunt, donec ad cervicem pervenitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장45)
Primo vero duo brachii ossa vincta paulatim dirimuntur, rursusque ad manum coeunt modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장99)
Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in vino et oleo tinctum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION