-
Ad has itaque dissolvendas controversias cum me sufficere arbitrarentur, quem quasi ab ipsis cunabulis in philosophiae studiis, ac praecipue dialecticae, quae omnium magistra rationum videtur, conversatum sciant, atque experimento, ut aiunt, didicerint, unanimiter postulant ne talentum mihi a Domino commissum multiplicare differam;
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:11)
-
Sunt autem plura ad Deum pertinentia quae credi vel non credi nostra non interest, quia sive credantur, sive non credantur, nullum incurrimus periculum, veluti si credamus Deum cras pluviam facturum vel non facturum, vel huic nequissimo homini misericordiam impensurum vel non. Ei vos quae de fide ad aedificationem loquitur, ea sola tractare ac docere sufficit, quae si non credantur damnationem pariunt.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:15)
-
Discant itaque aeternam generationem esse quam ex Scriptura legunt, et legendo profitentur, et profitentes non credunt.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:1)
-
Quod qui ignorat, nec experimento didicit, adhuc legat dictum musicae capitulum et inveniet quomodo Pythagoras ebrium adolescentem sub Phrygii modi sono incitatum, spondeo succinente reddidit duriorem et sui compotem.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:11)
-
sed quia sciunt inimicam esse naturae apertam nudamque expositionem sui, quae sicut vulgaribus hominum sensibus intellectum sui vario rerum tegmine operimentoque subtraxit, ita a prudentibus arcana sua voluit per fabulosa tractari.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:12)
-
Pluribus quoque testimoniis sanctorum didicimus Platonicam sectam Catholicae fidei plurimum concordare.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:9)
-
nisi quia fuit acerrimi studii, sicut Aegyptiacas, ita et istas per interpretem didicit.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:18)
-
Adeo autem ipsa Platonis dicta verbis Domini atque praedicationi ejus consonare videntur, ut sicut idem praedictus doctor in secundo de doctrina Christiana profitetur, quidam lectores et dilectores Platonis ausi sunt in tantam prorumpere insaniam, quod dicerent Domini nostri Jesu Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de Platonis libris eum didicisse.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:19)
-
Hinc etiam Ptolemaeus rex in Platonis dogma eadem videri, ni fallor, dictus est, quod Deum et mentem, id est Patrem et Verbum, ex Platonicis scriptis didicerat.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:20)
-
qui omnes fere liberalium artium disciplinas, scribendo vel transferendo, seu etiam exponendo Latine tradidit, ac diligenter sanctae Trinitatis fidem Symmacho socero ac patricio scribendo edisserens, de unitate quoque personae Christi ac diversitate naturarum quae in Christo sunt, divinae scilicet et humanae, ad Joannem diaconum (qui postea papa effectus est) scribendo contra Eutichem et Nestorium, optime disputavit, fidemque nostram, et suam ne in aliquo vacillaret, tam de divinitate quam de divinitatis incarnatione tractando inexpugnabiliter astruxit.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:2)
-
Didicerat enim a vero David, extorquere de manibus hostium gladium, et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:6)
-
Disciplinam, inquit, disciplinarum, quam dialecticam vocant, hoc docet docere, hoc docet discere.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:3)
-
Si vero qui de ea tractaverunt, docere quod intendebant potuerunt, et quod clausum erat aperire, quid opus erat unum post alium scribere, et quod ille jam aperuerat, hunc postea reserare?
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:7)
-
Disce, inquit, quid doceas ut possis adhortari in doctrina sacra, et contradicentes revincere, paratus semper ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea quae in te est spe. Gregorius Bonifacio:
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:22)
-
Nec ad salutem illius sapientis proverbium quod pueri didicerunt, eorum conterit impudentiam:
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:11)