라틴어 문장 검색

Norant enim licet prudentem ex equo bellatorem cum clibanario nostro congressum, frena retinentem et scutum, hasta una manu vibrata, tegminibus ferreis abscondito bellatori nocere non posse, peditem vero inter ipsos discriminum vertices, cum nihil caveri solet praeter id quod occurrit, humiliter et occulte reptantem, latere forato iumenti, incautum rectorem praecipitem agere, levi negotio trucidandum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 22:1)
Quae ubi satis evenere prosperrime, validius instante victore, acumina densis ictibus hebescebant, splendentesque galeae sub pedibus volvebantur et scuta, ultimo denique trudente discrimine, barbari, cum elati cadaverum aggeres exitus impedirent, ad subsidia fluminis petivere, quae sola restabant, eorum terga iam perstringentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 54:1)
Et quia cursu sub armis concito, fugientes miles indefessus urgebat, quidam nandi peritia eximi se posse discriminibus arbitrati, animas fluctibus commiserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 55:1)
Et velut in quodam theatrali spectaculo, aulaeis miranda monstrantibus multa, licebat iam sine metu videre nandi strenuis quosdam nescios adhaerentes, fluitantes alios cum expeditioribus linquerentur ut stipites, et velut luctante amnis violentia vorari quosdam fluctibus involutos, non nullos clipeis vectos, praeruptas undarum occursantium molis, obliquatis meatibus declinantes, ad ripas ulteriores post multa discrimina pervenire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 57:1)
Et ut augeret eventus secundi laetitiam, concilio convocato propositisque praemiis, propitio ore Chonodomarium sibi iussit offerri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 65:1)
His tot ac talibus prospero peractis eventu, in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, irrisive Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 67:1)
Et quoniam aeris urente saevitia cum discriminibus ultimis laboratur in cassum (aequinoctio quippe autumnali exacto, per eos tractus superfusae nives opplevere montes simul et campos) opus arreptum est memorabile.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 10:1)
Quibus ita provisis, digressoque vita principe memorato, urgens effectus intepuit, tandemque sero impositus navi, per maria fluentaque Tibridis, velut paventis, ne quod paene ignotus miserat Nilus, ipse parum sub emeatus sui discrimine moenibus alumnis inferret, defertur in vicum Alexandri, tertio lapide ab urbe seiunctum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 14:1)
Inter monumenta tamen multiformium aerumnarum, eminuere Nicomediae clades, Bithyniae urbium matris, cuius ruinarum eventum vere breviterque absolvam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 1:2)
Ad colloquium tandem accitus a Caesare, trementibus oculis adorato, victorisque superatus aspectu, condicione difficili premebatur, hac scilicet ut quoniam consentaneum erat, post tot secundos eventus, civitates quoque reparari, vi barbarorum excisas, carpenta et materias ex opibus suis suorumque praeberet;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 9:1)
Aderant autem ilico Sarmatis periculorum Quadi participes, qui noxarum saepe socii fuerant indiscreti, sed ne eos quidem prompta iuvit audacia, in discrimina ruentes aperta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 8:1)
quo eventu vires et animos incitante, iunctis densius cuneis, ad Quadorum regna properabat exercitus, qui ex praeterito casu impendentia formidantes, rogaturi suppliciter pacem, fidentes ad principis venere conspectum, erga haec et similia lenioris, dictoque die statuendis condicionibus pari modo Zizais quoque etiam tum regalis, ardui corporis iuvenis, ordines Sarmatarum more certaminis instruxit ad preces;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 9:2)
His (ut narratum est) secundo finitis eventu, ad Limigantes, Sarmatas servos, ocius signa transferri utilitas publica flagitabat, quos erat admodum nefas, impune multa et nefaria perpetrasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 1:1)
Ita in semihorae curriculo discrimine proeliorum emenso, tot procubuere subito barbari, ut pugnam fuisse sola victoria declararet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 11:3)
Hisque secundo finitis eventu, lenitatis tempus aderat tempestivae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION