라틴어 문장 검색

Per id tempus + deorum voluntate studioque erga Caesarem transfuga suos cives facit certiores + Iubam regem celeriter cum copiis suis, antequam Caesaris praesidium eo perveniret, ad oppidum adcucurrisse atque advenientem multitudine circumdata eo potitum omnibusque eius oppidi incolis ad unum interfectis dedisse oppidum diripiendum delendumque militibus.
(카이사르, 아프리카 전기 74:4)
item Pompeius Rufus brachium gladio percussus, nisi celeriter ad Caesarem accucurrisset, interfectus esset.
(카이사르, 아프리카 전기 85:11)
Dum aquantur, Didius classe accurrit, navis incendit, nonnullas capit.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:9)
Quo ut ventum est, paucis defendentibus munitionem, nostris contra militibus acerrime pugnantibus, diverso clamore et proelio perterriti Alexandrini trepidantes in omnis partis castrorum discurrere coeperunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 31:2)
Laterensis, cum id non dubitaret, accurrit laetus in castra militibusque vernaculis et secundae legionis, quibus odio sciebat praecipue Cassium esse, gratulatur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:7)
Eodemque die Antiochiae in Syria bis tantus exercitus clamor et signorum sonus exauditus est, ut in muris armata civitas discurreret.
(카이사르, 내란기, 3권 105:5)
Considius equo admisso ad eum accurrit, dicit montem, quem a Labieno occupari voluerit, ab hostibus teneri: id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 22장2)
P. Sextius Baculus, primi pili centurio, quem Nervico proelio compluribus confectum vulneribus diximus, et item C. Volusenus, tribunus militum, vir et consilii magni et virtutis, ad Galbam accurrunt atque unam esse spem salutis docent, si eruptione facta extremum auxilium experirentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 5장2)
et accurrunt illuc prope quo stat fera pessima,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM202)
leves multum supra modum cum discurrunt pedites,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM243)
idque nervosum, multis etiam venis per id discurrentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장20)
in quibus cum multae venae discurrant, tenuiores quidem protinus praecidi possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장16)
interque ea venae discurrunt, quas his alimentum subministrare credibile est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장6)
idque neruosum, multis etiam uenis per id discurrentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 4:5)
in quibus cum multae uenae discurrant, tenuiores quidem protinus praecidi possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION