라틴어 문장 검색

eius facultatis adiumenta, quae tibi scio esse seposita, ut parata ac prompta sint cura et saepe quae Demosthenis studio et exercitatione scripsit Demetrius recordare, deinde ut amicorum et multitudo et genera appareant.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 4:1)
in quo pars actionis non minima consistit, qua de re sepositus nobis est locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 357:2)
Si id non contigerit, seponamus id quod primum se obtulerit, et ipsi nobiscum sic loquamur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 33:1)
in consiliis vero quae ratio suadendi est ab honesti quaestione seposita?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 68:1)
Liberaliora alimenta sunt carceris, sepositos ad capitale supplicium non tam anguste, qui occisurus est, pascit Quanta est animi magnitudo ad id sua sponte descendere, quod ne ad extrema quidem decretis timendum sit!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 11:1)
Etiam si multum superesset aetatis, parce dispensandum erat, ut sufficeret necessariis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 12:3)
Seneca Lucilio suo salutem Peream, si est tam necessarium quam videtur silentium in studia seposito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 561)
Modo latius virtus funditur, regna urbes provincias temperat, fert leges, colit amicitias, inter propinquos liberosque dispensat officia, modo arto fine concluditur paupertatis exilii orbitatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 28:1)
Si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, intus te ipse considera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 10:5)
Cotidie mihi annum novum faciunt, quem ego faustum et felicem reddo bonis cogitationibus et animi magnitudine, qui numquam maior est, quam ubi aliena seposuit et fecit sibi pacem nihil timendo, fecit sibi divitias nihil concupiscendo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 3:4)
Temperantia voluptatibus imperat, alias odit atque abigit, alias dispensat et ad sanum modum redigit nec umquam ad illas propter ipsas venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 29:9)
Sive alios observare volueris - liberius enim inter aliena iudicium est, sive te ipsum favore seposito - et senties hoc et confiteberis, nihil ex his optabilibus et caris utile esse, nisi te contra levitatem casus rerumque casum sequentium instruxeris, nisi illud frequenter et sine querella inter singula damna dixeris:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 4:1)
At quae a dialecticis contra hanc opinionem dicuntur, segreganda fuerunt et ideo seposita sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 5:3)
Sepone in praesentia, quae quibusdam placent, unicuique nostrum paedagogum dari deum, non quidem ordinarium, sed hunc inferioris notae ex eorum numero, quos Ovidius ait " de plebe deos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 1:1)
" Ita tamen hoc seponas volo, ut memineris maiores nostros, qui crediderunt, Stoicos fuisse;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION