라틴어 문장 검색

Alterum, quod consilia illa diversis manantia (licet cum fide et bona intentione praestita) damnosa saepenumero erunt et nociva, ac partim ex incommodis, partim ex remediis commixta, veluti si medicum advoces qui in curatione morbi illius peritus habetur, sed corporis tui constitutionis penitus ignarus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:22)
Atque memor sis advocare medicum corporis tui gnarum non minus quam in arte sua spectatum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:33)
Verum pauci de foenere disseruerunt solide et utiliter.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 3:8)
Atqui dum haec de vani gloria dissero, minime eam qualitatem intelligo quam attribut Tacitus Muciano, omnium quae dixerat feceratque arte quaddam ostentor.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:28)
Post vero, qui insecuti sunt, has tres alias, de quibus supra disseruimus, suis commentariis addiderunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quattuor medietatibus, quas posteri ad implendum denarium limitem adiecerunt 1:2)
Restat ergo de maxima perfectaque armonia disserere, quae tribus intervallis constituta magnam vim obtinet in musici modulaminis temperamentis et in speculatione naturalium quaestionum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:1)
Haecine est bibliotheca, quam certissimam tibi sedem nostris in laribus ipsa delegeras, in qua me cum saepe de humanarum diuinarumque rerum scientia disserebas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:7)
Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram, qua uos uerae dignitatis ac potestatis inscii caelo exaequatis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:1)
Nam quid ego de regum familiaribus disseram — Cum regna ipsa tantae imbecillitatis plena demonstrem — Quos quidem regia potestas saepe incolumis, saepe autem lapsa prosternit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:14)
Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum proxima parte terrarum uideatur inglorius.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:9)
Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas, ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus esset quasi munusculum dabas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:15)
sed nunc de his disserere consilium non est.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:19)
Tunc uelut ab alio orsa principio ita disseruit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:1)
Nam ita disseris:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:7)
Dimisso consilio contionem advocat militum.
(카이사르, 내란기, 2권 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION