라틴어 문장 검색

ipse suos artus lacero diuellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Venenum Furenti filio datum.16)
haec membra passim spargite ac divellite:
(세네카, Phoenissae 457:1)
haud ulla carina consenuit, fallit portus et ipse fidem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 742)
At tu, sancta, faue, neu quis diuellat amantes, sed iuueni, quaeso, mutua uincla para.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 125)
tum abiecta lege, quae promulgata consenuerat, tribuni lenius agere cum patribus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 337:1)
omnia fieri ut consenescat ad Veios iuventus nec de agris nec de aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni frequentiaque urbana celebrare actiones et resistere conspirationi patriciorum possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 129:1)
satius igitur esse reconciliari eo dono plebis animos, exhaustis atque exinanitis tributo tot annorum succurri, et sentire praedae fructum ex eo bello in quo prope consenuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 232:1)
quid attinere cum mortali corpore uno civitatis, quam immortalem esse deceat, pati consenescere vires?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 246:2)
seditio tum inter Antiates Latinosque coorta, cum Antiates victi malis subactique bello in quo et nati erant et consenuerant deditionem spectarent, Latinos ex diutina pace nova defectio recentibus adhuc animis ferociores ad perseverandum in bello faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 340:1)
consenuisse iam secum et rogationes promulgatas et vim omnem tribuniciae potestatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 415:2)
quae ubi tam discordia inter se velut ex ancipiti oraculo responsa data sunt, quamquam filius ipse in primis iam animum quoque patris consenuisse in adfecto corpore rebatur, tamen consensu omnium victus est ut ipsum in consilium acciret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 36:1)
adde, quod Romanis ad manum domi supplementum esset, Alexandro, quod postea Hannibali accidit, alieno in agro bellanti exercitus consenuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 279:1)
se, centum milibus armatorum ad Trasumennum, ad Cannas caesis, circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 277:1)
consenuisse sub armis in Sicilia, Africa, Macedonia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 29:2)
et primo statim incursu ad novam et firmam navem vetus, quae per se ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, divulsa est, captique omnes, qui in nave erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 293:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION