라틴어 문장 검색

Ibi nascitur carbunculus et zmaragdus et margarita candentia et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio, montesque aurei, quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum corporum monstra hominibus inpossibile est, ut ostendatur nobis, quales custodes habeat avaritia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:6)
Unde quasi rem difficillimam ac paene inpossibilem optat propheta potius quam praesumit dicens:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:2)
Virtutem igitur solis quae divinationi curationique praeest Apollinem vocaverunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 5:1)
Aesculapium vero eundem esse atque Apollinem non solum hinc probatur, quod ex illo natus creditur, sed quod ei et vis divinationis adiungitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 4:1)
siquidem medicinae atque divinationum consociatae sunt disciplinae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 5:2)
Huius templi religio etiam divinatione praepollet, quae ad Apollinis potestatem refertur, qui idem atque sol est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 13:1)
cum ipse Tullius, qui non minus professus est philosophandi studium quam loquendi, quotiens aut de natura deorum aut de fato aut de divinatione disputat, gloriam quam oratione conflavit incondita rerum relatione minuat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 4:2)
quia, cum tria haec ex aequo inpossibilia putentur, vel Iovi fulmen vel Herculi clavam vel versum Homero subtrahere, quod, etsi fieri posset, alium tamen nullum deceret vel fulmen praeter Iovem iacere, vel certare praeter Herculem robore, vel canere quod cecinit Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 16:3)
Nec sine divinatione est Palicorum templum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:1)
Sed et Xenagoras in tertia historia sua de loci divinatione ita scribit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 30:2)
Ergo inpossibilem mihi dicitis spem salutis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 12:4)
et est argumentum ab inpossibili, ut alibi non ea vis animo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2324)
hunc tamen deum et ad uberum custodiam et ad divinationem et ad medicinam et ad res urbanas, quae placidae sunt, et ad bella pertinere longinqua:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3297)
non ea vis animo argumentum ab inpossibili sicut dictum est, ut quid Troes potuere?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5291)
dei ivssu praecepto Apollinis, qui spe promissi coitus concessa divinatione frustratus sustulit fidem vera dicenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2471)

SEARCH

MENU NAVIGATION