라틴어 문장 검색

nam ut Idibus Maiis in senatum convenimus, rogatus ego sententiam multa dixi de summa re publica, atque ille locus inductus a me est divinitus, ne una plaga accepta patres conscripti conciderent, ne deficerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 19:1)
Pompeius loquitur divinitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 12:8)
erant praeterea haec animadvertenda in civitate, quae sunt apud Platonem nostrum scripta divinitus, quales in re publica principes essent, talis reliquos solere esse civis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 15:5)
- sed disputari poterat subtiliter quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum prima visa nos pellerent, deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:3)
quo enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum possit accidere ut id quod nigrum sit album esse videatur, aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut inpressa subtiliter, cum sit incertum vere inaniterne moveatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 46:5)
itaque divinitus exstitit non modo salutis defensor, qui ante hoc unum beneficium fuerat inimicus, verum etiam adscriptor dignitatis meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 10장 2:1)
sed ut in ipsis dis immortalibus non semper eosdem atque alias alios solemus et venerari et precari, sic in hominibus de me divinitus meritis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 1:10)
Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et alta graviter et mediocria temperate potest dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장4)
si vero aut numerus quidam sit animus, quod subtiliter magis quam dilucide dicitur, aut quinta illa non nominata magis quam non intellecta natura, multo etiam integriora ac puriora sunt, ut a terra longissime se ecferant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:1)
licet concurrant omnes plebei philosophi - sic enim i, qui a Platone et Socrate et ab ea familia dissident, appellandi videntur - , non modo nihil umquam tam eleganter explicabunt, sed ne hoc quidem ipsum quam subtiliter conclusum sit intellegent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 54:1)
sed in vivo intellegi tamen potest regno te carere - dici autem hoc in te satis subtiliter non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:11)
nam cum a primo urbis ortu regiis institutis, partim etiam legibus auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, patrum consilium, equitum peditumque discriptio, tota res militaris divinitus esset constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est dominatu regio re p. liberata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 1:2)
post Amafinium autem multi eiusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupaverunt, quodque maxumum argumentum est non dici illa subtiliter, quod et tam facile ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 7:1)
Disputat subtiliter graviter ornate, frequenter etiam Platonicam illam sublimitatem et latitudinem effingit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 5:2)
haud equidem credo, quia sit divinitus illis ingenium aut rerum fato prudentia maior;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 14:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION