라틴어 문장 검색

Etiam diligentiae nostrae esse putavimus, experiri si forte capi possint rationes corporum non tangibilium sive pneumaticorum, respectu corporum tangibilium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:1)
Sed modos illos, necnon solutionem ab iisdem, omni diligentia inquirere oportet, quia pertinent ad senectutis refocillationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:24)
Etenim instantiae luctae (quae indicant praedominantiam virtutum, et secundum quas rationes et calculos praedominentur et succumbant) acri et sedula diligentia undique sunt conquirendae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:18)
Quare Instantiae Frigoris omni diligentia sunt conquirendae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:11)
Verum instantiae universae consensuum secretiorum, quo magis sunt infrequentes, eo majori cum diligentia sunt inquirendae, per traditiones, et narrationes fidas et probas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:14)
Natalium splendor industriam plerunque minuit, atque qui minus est industrius alienae invidet diligentiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:8)
Primum contra seditiones remedium et praeventio haec est, omni cum opera et diligentia caussam illam seditionum materialem, de qua dimixus amovere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:2)
Quantum ad rixas et simultates, cum cura et diligentia sunt illae vitandae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:46)
Sane, durante triumviratu illo regum (Henrico Octavo Anglo, Francisco Primo Gallo, et Carolo Quinto Hispano) ea viguit inter ipsos diligentia ut nemo trium vel palmam terrae acquirere potuisset, quin reliqui duo statim rem ad aequilibrium deducerent, neque pacem foenore redimere sustinerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:4)
Cui quidem consilio inustae sunt, ut nobis sint documento, notae illae duae per quas consilia prava in perpetuum dignoscantur:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:15)
Lucra ex professionibus honesta certe sunt, et duabus rebus promoventur maxime, diligentia et fama bona propter probitatem in negotiando.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:13)
Et licet arte foris nullius id esse decoris Ante uideretur nec ob hoc placuisse putetur, Vt tamen agnouit, quid agendum mystice promit Interiusque geri documenta simillima ueri, Traxit ab enormi sub forma carminis [h]orni, Plus blandimenti quia dant noua carmina menti;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:3)
[V]IR fatuus quidam, sapienter ducere uitam Dum cupit atque parum petit addiscenda morarum Haec documenta sibi, doctoris ab ore periti Sumit, ut hec cordi studeat sex uerba reponi:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, III. De fatuo, qui sapienciam acquirit 4:1)
Tale quod exemplum tibi, corue, sit ut documentum, Quo punire modo ualeas tua pignora, prodo:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:21)
Delatorem, ne documenta deferret quibus senatum maiestatis reum faceret, impedisse criminamur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION