라틴어 문장 검색

cum tanta tamen cautione, ac si plurimum obessent prodita, prodessent autem celata.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:3)
Sunt tamen alia in spiritali amore beneficia, quibus et adesse sibi, et prodesse possunt amici.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:1)
Cum enim quidquid ipse deliquerit, ita redundet in amicum, ut non solum intra se erubescat et doleat, sed etiam his qui videt vel audit, sibi ac si ipse peccasset, improperet;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:8)
et secutos impetum, non rationem, sua tali correptione numquam prodesse, immo et obesse plurimum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:27)
nam sunt quibus blanditiae prosunt, et his libentius acquiescunt;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:38)
Quam utile tunc dolere pro invicem, laborare pro invicem, onera sua portare invicem, cum unusquisque pro altero semetipsum neglegere dulce habet;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:6)
quando timore sublato quo nunc pro invicem metuimus, et solliciti sumus, omni adversitate depulsa, quam oportet nunc ut pro invicem sustineamus, mortis insuper aculeo cum ipsa morte destructo, cuius nunc punctionibus plerumque fatigati, necesse est ut pro invicem doleamus, securitate concepta, de summi illius boni aeternitate gaudebimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:16)
Nam quod nulla ualet per se supplebit in unum Coniurata manus, ut que non singula prosunt Multa iuuent collecta simul, nam plurimus annem Riuulus excressens gignit scintillaque flammam Multa parit multusque lapis concludit aceruum. Heu!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:12)
Si nostra manet concordia discors, Defiluet in membra capitis iactura dolentis, Deffluet in ramos vicium radicis amare, Deffluet in riuos tabes cognata fluento.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:19)
Ergo succumbit Fidei Natura dolensque Cedit uictrici, quod non uult uelle coacta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:15)
Hos casus miserata dolet mentisque rigorem Exuit, in gemitus erumpens, fractaque parumper Magestas animi molescere cogitur, exit Duricies et sola tenet miseracio mentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:3)
Hos gemit excessus, errores luget, abusus Deplorat mundumque dolet sub nocte iacere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:4)
Hec docet ut miseri lacrimas, incommoda, casus Iudicet esse suos, ne se putet esse beatum, Dum superesse uidet in multis unde dolendum, Deffendat uiduas, miseros soletur, egenos Sustentet, pascat inopes faueatque pupillos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:3)
Ergo dolos languere dolet gemitusque silere Ingemit atque suos luget torpescere luctus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:4)
Ergo Senecta, uidens proprium nil posse furorem, Miratur seseque dolet sine uulnere uinci;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION