라틴어 문장 검색

haec te non thiasis procax dolosis falsi numinis induit figura, ipsum sed colit et frequentat ipsum imis altius insitum medullis, ac solacia vana subministrat vultus, qui simili notatus auro stratis praenitet incubatque somno securae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam41)
"quid si insidiis et fraude dolosa rex agit, extrema est cui nostra in sorte timori nobilitas tuaque ante duces notissima virtus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권309)
Gloriae homines si quid invenerant, ut proprium facerent, adulteraverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:16)
qui autem adulterat et adfectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores veritatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 6:2)
Ex horum semine etiam nostram hanc novitiolam paraturam viri quidam suis opinionibus ad philosophicas sententias adulteraverunt et de una via obliquos multos et inexplicabiles tramites sciderunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 9:2)
Sed quia non penitus deum norunt nisi naturali iure, non etiam familiari, de longinquo, non de proximo, necesse est ignorent, qualiter administrari aut iubeat aut prohibeat quae instituit, simul quae vis sit aemula ex adverso adulterandis usibus divinae conditionis, quia neque voluntatem neque adversarium noveris eius quem minus noveris.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:4)
adulterare eum aibat rebus ceteris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 354)
Iam ego parabo aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit, quae se emptam simulet, quae senes duo docte ludificetur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 255)
Paulisper tace, dum ego mihi consilia in animum convoco et dum consulo quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem, qui illam hic vidit osculantem, id visum ut ne visum siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 274)
Ingredere in viam dolose:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 27)
illa te, si adulterares sive tu adulterarere, digito non auderet contingere, neque ius est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION