라틴어 문장 검색

Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: "Magnificatus est Dominus ultra terminos Israel".
(불가타 성경, 말라키서, 1장5)
Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum;
(불가타 성경, 말라키서, 3장1)
Et vir Iudas et fratres eius magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel et gentium omnium, ubi audiebatur nomen eorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장63)
Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장14)
Et misit Demetrius epistulam ad Ionathan verbis pacificis, ut magnificaret eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장3)
Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장65)
hi autem Dominum benedicebant, qui magnificabat locum suum; et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장30)
prorsus exsanguis iam effectus, proferens intestina et sumens utrisque manibus proiecit super turbas et invocans Dominatorem vitae ac spiritus, ut haec ipsi iterum redderet, ita vita defunctus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장46)
et nunc, Dominator caelorum, mitte angelum bonum ante nos in timorem et tremorem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장23)
"gloriose enim magnificatus est."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:5)
"gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:28)
"Emitte agnum, domine, dominatorem terrae, de petra deserti."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:9)
Hunc deum Arcades colunt appellantes τὸν τῆς ὕλης κύριον, non silvarum dominum sed universae substantiae materialis dominatorem significari volentes, cuius materiae vis universorum corporum, seu illa divina sive terrena sint, conponit essentiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 3:1)
hic igitur aedium sacrarum etsi non aperte, attamen eiusdem ritus meminit, cum de insula loqueretur, in qua praeterquam ut 'sacra' dixerat, id est sacrata, gratiam quoque posuit non solum Doridi matri Nereidum, quae traduntur deae maris, sed Neptuno etiam addidit, dominatori videlicet omnium in mari deorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7335)
quod ni ita esset, qui potuisset adsensu omnium dicere Ennius "aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem" - illum vero et Iovem et dominatorem rerum et omnia motu regentem et, ut idem Ennius, "patrem divumque hominumque" et praesentem ac praepotentem deum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION