라틴어 문장 검색

'demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, cum gravius dorso subiit onus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장21)
tandem urbanus ad hunc "quid te iuvat" inquit, "amice, praerupti nemoris patientem vivere dorso?
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장56)
Endromidas Tyrias et femineum ceroma quis nescit, vel quis non vidit vulnera pali, quem cavat adsiduis rudibus scutoque lacessit atque omnes implet numeros dignissima prorsus Florali matrona tuba, nisi si quid in illo pectore plus agitat veraeque paratur harenae, quem praestare potest mulier galeata pudorem, quae fugit a sexu?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI129)
coturnix nulla umquam pro patre cadet, sentire calorem si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi, legitime fixis vcstitur tota libellis N porticus, existunt qui promittant hecatomben, quatenus hic non sunt nec venales elephanti, nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis belua concipitur, sed furva gente petita arboribus Rutulis et Turni pascitur agro, Caesaris armentum nulli servire paratum privato, siquidem Tyrio parere solebant Hannibali et nostris ducibus regique Molosso horum maiores ac dorso ferre cohortis, partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII31)
quin etiam multis solis redeuntibus annis anulus in digito subter tenuatur habendo, stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri ferreus occulte decrescit vomer in arvis, strataque iam volgi pedibus detrita viarum saxea conspicimus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:22)
item ad supremum denique tempus conpressae nares, nasi primoris acumen tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:9)
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Inpositi dorso atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 19:1)
Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis ora pro personis, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 8:2)
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Inpositi dorso, atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos, cur Virgilius equi officium equiti dederit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 8:2)
Longior educto qua surgit in aera dorso, Gallica rura videt, devexasque aspicit Alpes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:57)
puteusque cavati Montis ad irrigui premitur fastigia campi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:24)
Et gens quae nudo residens Massylia dorso Ora levi flectit frenorum nescia virga:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:66)
dorsum inmane eminens, altum, secundum Homerum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1101)
'dorsum' autem hoc loco non absurde ait, quia Graece arae ipsae ἱ`ππου νῶτα dicuntur, ut Sinnius Capito tradidit, secundum Homerum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1107)
fomenta taleae excisae ex arboribus, item alio loco astulae ambustae, ligna cavata a fungis nomine excepto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 17610)

SEARCH

MENU NAVIGATION