라틴어 문장 검색

a pinnis hostis defendebant facillime, animadvertendum est usum esse eum verbo defendebant, non ex vulgari consuetudine, sed admodum proprie et Latine.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 9:2)
Delphinum repente inter undas adnavisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam devexisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 17:2)
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Impositi dorso atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 8:2)
Item instantiae conformes sunt pinnae piscium, et pedes quadrupedum, aut pedes et alae volucrum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 285:1)
si pro certo inveniatur, quod cum fit fluxus ad littora adversa tam Floridae quam Hispaniae in Mari Atlantico, fiat simul fluxus ad littora Peruviae et juxta dorsum Chinae in Mari Australi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:3)
quod lamina, aut filum ferri paulo contumacius, vel etiam calamus sive penna in medio divisa, adducta et curvata inter pollicem et digitum exiliant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:13)
Quod attinet ad copias mercenarias (quod solet adhiberi remedium cum copiae nativae desint), plena sunt omnia exemplis quibus liquido patet quod quicunque status illis innitetur poterit fortasse pennas ad tempus breve nido maiores extendere, sed defluent illae paulo post.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:18)
locus ubi quis latifundia ampla possideat, aut acquirere possit, et locus contra ubi pennas extendere nequeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:18)
Tum uolucrum quedam sectari nescia predam, Vnguibus et pennis ac toto corpore segnis, Sic se sustolli prece flagitat inuida molli.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:16)
Cuius premorso letali uulnere dorso:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:9)
Cuius post dorsum clamatur:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:9)
Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam ".
(불가타 성경, 나훔서, 1장13)
Et noluerunt attendere; et opposuerunt dorsum rebelle et aures suas aggravaverunt, ne audirent.
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장11)
Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et egrediemini et salietis sicut vituli saginati
(불가타 성경, 말라키서, 3장20)
Pennas etiam tuae menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam uehiculis reuertaris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION