라틴어 문장 검색

In Mercurio solem coli etiam ex caduceo claret, quod Aegyptii in specie draconum maris et feminae coniunctorum figuraverunt Mercurio consecrandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:1)
Hi dracones parte media voluminis sui invicem nodo quem vocant Herculis obligantur, primaeque partes eorum reflexae in circulum pressis osculis ambitum circuli iungunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:2)
Ad huiusmodi argumenta draconum praecipue volumen electum est propter iter utriusque sideris flexuosum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 18:2)
Hinc est quod simulachris et Aesculapii et Salutis draco subiungitur, quod hi ad solis naturam lunaeque referuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 1:1)
propterea et ad ipsum solem species draconis refertur, quia sol semper velut a quadam imae depressionis senecta in altitudinem suam ut in robur revertitur iuventutis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 2:2)
Esse autem draconem inter praecipua solis argumenta etiam nominis fictione monstratur, quod sit nuncupatus ἀπὸ τοῦ δέρκειν, id est videre.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 3:1)
Nam ferunt hunc serpentem acie acutissima et pervigili naturam sideris huius imitari, atque ideo aedium adytorum oraculorum thesaurorum custodiam draconibus adsignari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 3:2)
Horum pedes in draconum volumina desinebant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 9:1)
pars vero laeva cervicis rapacis lupi capite finitur, easque formas animalium draco conectit volumine suo, capite redeunte ad dei dexteram qua conpescitur monstrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 14:2)
At gemini lapsu delubra ad summa dracones Effugiunt, et, ut mox simulachrum nominaret, subtexuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 4:3)
Utque volans alte ruptum cum fulva draconem Fert aquila inplicuitque pedes atque unguibus haesit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 28:1)
Iam fama ferebat Saepe cavas motu terrae mugire cavernas, Et procumbentes iterum consurgere taxos, Et non ardentis fulgere incendia silvae, Roboraque amplexos circumfluxisse dracones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:11)
Non puppim retinens, Euro tendente rudentes, In mediis echeneis aquis, oculique draconum, Quaeque sonant feta tepefacta sub alite saxa:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:23)
Atque insopiti quondam tutela draconis, Hesperidum pauper spoliatus frondibus hortus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:18)
Vos quoque, qui cunctis innoxia numina terris Serpitis, aurato nitidi fulgore dracones, Pestiferos ardens facit Africa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:61)

SEARCH

MENU NAVIGATION