라틴어 문장 검색

Quo facto dubitatione sublata tantus incessit timor ut ad extremum [casum] periculi omnes deducti viderentur atque alii morari Caesarem dicerent quin navis conscendere iuberent, alii multo gravius extimescerent, quod neque celari Alexandrini possent in apparanda fuga, cum tam parvo spatio distarent ab ipsis, neque illis imminentibus atque insequentibus ullus in navis receptus daretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 7:1)
Huic venienti sine dubitatione Marcellus se credit atque offert;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:2)
His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret, atque eo gravius ferre quo minus merito populi Romani accidissent;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 14장1)
Tum fumi incendiorum procul videbantur; quae res omnem dubitationem adventus legionum expulit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 48장10)
Magna adfectus sollicitudine hoc nuntio Caesar, quod semper Aeduorum civitati praecipue indulserat, nulla interposita dubitatione legiones expeditas quattuor equitatumque omnem ex castris educit;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 40장1)
hunc Epasnactus Arvernus, amicissimus populi Romani, sine dubitatione ulla vinctum ad Caesarem deduxit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 45장6)
Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio, quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam tum de aegris iudicaretur, ΚΡΊΣΜΟΥΣnominabant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장52)
Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio, quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam tum de aegris iudicaretur, *κ*ρ*ι*σ*ι*μ*ο*υ*σ nominabant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 11:1)
Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 11:1)
sed comprime motus nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit occurrat, mentemque domet respectus honesti.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:148)
Ut domus excubiis incustodita remotis et resupinati neglecto cardine postes flebilis et tacitae species apparuit aulae, non expectato respectu cladis amictus conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:81)
sola res rustica, quae sine dubitatione proxima et quasi consanguinea sapientiae est, tam discentibus egeat quam magistris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 4:6)
ea sine dubitatione ferax destinari debet legendo malleolo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 2:7)
postea cognitum est ad introspiciendas etiam procerum voluntates inductam dubitationem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장17)
consultus super eo Tiberius aspernatus est indicium aluitque dubitatione bellum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 41장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION