라틴어 문장 검색

solum sub fronte latebat pro 'in fronte latebat'. multi Polyphemum dicunt unum habuisse oculum, alii duos, alii tres:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6361)
Duo enim aut tres fere sunt extremi servandi et notandi pedes, si modo non breviora et praecisa erunt superiora;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 193:1)
In hac tres descensiones, duae in sole, tertia a sole longius, a luce non longius.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 26:3)
cum duobus Romanis rex tres a Numidis legatos in Hispaniam misit ad accipiendam fidem ab imperatoribus Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 617:2)
nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et validi rami praebebant, quod recte manu caperetur, duo aut summum tres iuvenes conixi arborem unam evellebant, qua evulsa portae instar extemplo patebat, nec in promptu erat quod obmolirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 47:1)
satis compertum habemus duorum aut summum trium in ea re, non civitatis culpam esse, tam hercule quam in te tuoque praesidio accersendo accipiendoque in arcem nihil est publico consilio actum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 379:3)
Manlius coronas aureas ducentas duodecim, argenti pondo ducenta viginti milia, auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum centum viginti septem milia, cistophori ducenta quinquaginta, Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos viginti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 72:2)
sextantem unum, trientes duo, semissem tria, besem quem δίμοιρον dicunt quattuor, quintarium quem πεντάμοιρον dicunt quinque, perfectum sex.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장23)
Inpagibus distributiones ita fient, uti divisis altitudinibus in partes V duae superiori, tres inferiori designentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장30)
Ita quantum areae pedum numerum duo quadrata ex tribus pedibus longitudinis laterum et quattuor efficiunt, aeque tantum numerum reddit id unum ex quinque descriptum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말21)
tamen et duo prima verba et tria proxima et deinceps duo rursus ac tria suos quasi numeros habent et spiritum sustinemus, sicut apud rhythmicos aestimantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 325:3)
habet enim quinarius totos in se tres et eorum duas partes id est duo. Si vero ad secundum ordinem speculatio referatur, supertripartiens proportio cognoscetur atque ita in sequentibus per omnes dispositos numeros omnes in infinitum species huius numeri convenientes ordinatasque respicies.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 5:2)
Sic ex tribus sententiis duae factae, tenuitque ex duabus altera tertia expulsa, quae, cum ambas superare non posset, elegit ab utra vinceretur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 26:1)
Probata re atque omnibus iureiurando adactis postero die in tres partes distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribus ostendunt, una primo agmine iter impedire coepit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 67장1)
quarum duae primae deliberativi, duae sequentes demonstrativi, tres ultimae iudicialis generis sunt partes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 56:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION