라틴어 문장 검색

si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis, Memnonio cycnos esse colore putem, sed neque mutatur nigra pice lacteus humor, nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 330)
pectora sint nobis nivibus glacieque licebit atque hoc, quem patior, frigidiora loco, illa ducis facies in curru stantis eburno excuteret frigus sensibus omne meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 418)
oppida turritis cingantur eburnea muris, fictaque res vero more putetur agi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 459)
arcis ut Actaeae vel eburna vel aerea custos bellica Phidiaca stat dea facta manu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 120)
aut reget ille suos dicendo iura Quirites, conspicuum signis cum premet altus ebur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 59)
flamma nitore suo templorum verberat aurum et tremulum summa spargit in aede iubar, vestibus intactis Tarpeias itur in arces, et populus festo concolor ipse suo est, iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget, et nova conspicuum pondera sentit ebur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권41)
"illa patres in honore pio matresque tuetur, illa comes pueris virginibusque venit, illa datos fasces commendat eburque curule, illa coronatis alta triumphat equis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권27)
gramina continuo loculis depromit eburnis (profuerant Glauci manibus illa prius, tunc cum observatas augur descendit in herbas, usus et auxilio est anguis ab angue dato), pectora ter tetigit, ter verba salubria dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권486)
Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, celsior ipse loco sceptroque innixus eburno terrificam capitis concussit terque quaterque caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 24:1)
cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, argenti bifores radiabant lumine valvae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 3:2)
Pars secreta domus ebore et testudine cultos tres habuit thalamos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:11)
Spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus et dignos Baccho, dignos et Apolline crines impubesque genas et eburnea colla decusque oris et in niveo mixtum candore ruborem, cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:7)
Quae postquam vestemque suam cognovit et ense vidit ebur vacuum, tua te manus inquit amorque perdidit, infelix.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 14:1)
Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas admisitque deos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:9)
Hic color aprica pendentibus arbore pomis aut ebori tincto est, aut sub candore rubenti, cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION