라틴어 문장 검색

Nam quia, in quocunque signo fuerit, praestat omnia signa et sidera signorumque praestites deos, videtur cunctos deos ducatu praeire ordinando cuncta ornandoque, atque ideo velut exercitum eius ceteros deos haberi per XI signorum partes distributos, quia ipse duodecimi signi, in quocunque signo fuerit, locum occupat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 6:1)
Lapidatus a populo Vatinius, cum gladiatorium munus ederet, optinuerat ut aediles edicerent, ne quis in arenam nisi pomum misisse vellet.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 1:2)
praevertimur enim cum ipsi praeimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 31720)
antiqui enim aedes sacras ita templa faciebant, ut prius per augures locus liberaretur effareturque, tum demum a pontificibus consecraretur, ac post ibidem sacra edicerentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4463)
nam ignem solet fumus praeire:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6825)
sociis edicit secundum dicta nymphae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2581)
armari edice figura est, dic ut armentur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4631)
'edice' autem plenus est imperativus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4633)
nam ab omnium coniugationum infinito detracta 're' ultima syllaba fit imperativus, ut 'amare ama', 'docere doce', 'legere lege', 'audire audi'. cum autem 'fac' vel 'dic' dicimus, apocopen verba patiuntur ex 'face' 'dice'. conposuit 'edice'. expressa autem festinantis oratio, quia Turnum non praedixit locuturum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4634)
nam vitiosum erat 'Voluse' 'edice' 'Messape'. ergo 'Messapus' aut antiquus vocativus est, ut Hesperidum fluvius regnator aquarum, item socer arma Latinus habeto:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4644)
hoc etiam praecones praeeuntes magistratus clamare dicebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5004)
mopse novas incide faces quae solent praeire nubentes puellas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 291)
dux ego vester eram aut dux vos praeibam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 381)
primus et ire viam matris praeire vestigia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 771)
quid enim mereri velis, iam cum magistratum inieris et in contionem ascenderis - est enim tibi edicendum quae sis observaturus in iure dicendo, et fortasse etiam, si tibi erit visum, aliquid de maioribus tuis et de te ipso dices more maiorum - , quid merearis igitur, ut dicas te in eo magistratu omnia voluptatis causa facturum esse, teque nihil fecisse in vita nisi voluptatis causa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 95:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION