라틴어 문장 검색

alius vix illi rerum naturam sufficere, angusta esse classibus maria, militi castra, explicandis equestribus copiis campestria, vix patere caelum satis ad emittenda omni manu tela.
(세네카, 행복론, Liber VI 150:1)
Ubi vero tunc, non dicam deorum vestrorum contemptores Christiani, sed ipsi dei vestri, cum totum orbem cataclysmus abolevit, vel, ut Plato putavit, campestre solummodo?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 5:1)
Nam maxima exercitus multitudo undam lauacri salutaris expetiit, et ecclesia ad diem resurrectionis dominicae frondibus contexta conponitur, atque in expeditione campestri instar ciuitatis aptatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.7)
Mamre collis mille passibus a monumentis his ad Boream, herbosus ualde et floridus, campestrem habens in uertice planitiem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:10)
peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno facta, Volturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab Samnitibus captam Capuamque ab duce eorum Capye vel, quod propius vero est, a campestri agro appellatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 397:2)
Quinctio Capitolino et P. Cornelio Scipioni, suarum gentium viris, gratia campestri ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 2:3)
nam Samnites, ea tempestate in montibus vicatim habitantes, campestria et maritima loca contempto cultorum molliore atque, ut evenit fere, locis simili genere ipsi montani atque agrestes depopulabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 182:2)
Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpes cum bona pace incolentium ea loca Gallorum pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 326:1)
ea adsuetior montibus et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac levior cum velocitate corporum tum armorum habitu campestrem hostem, gravem armis statariumque, pugnae genere facile elusit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 208:1)
expugnate Nolam, campestrem urbem, non flumine, non mari saeptam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 615:2)
crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobilitas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 589:1)
Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 25:2)
itaque ne temeritas eorum neglegentiaque sibi ac suis etiam cladis alicuius causa esset, cum campestribus locis subicientes eos castra Pharcadoni urbi videret, ipse paulo plus mille passuum inde tumulum suis, quamvis levi munimento tutum, cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 473:1)
res ex campestri certamine in senatum pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 74:1)
ibi in diversum sententiae tendebant aliis vim adhibendam et non differendum censentibus, quin operibus ac machinis simul undique moenia aggrederetur urbis sitae in , aperto et campestri undique aditu, aliis nunc vires urbis nequaquam Pheris conferendae memorantibus, nunc hiemem et tempus anni nulli bellicae rei, minime obsidioni atque oppugnationi urbium aptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 122:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION