라틴어 문장 검색

Verum suburbanis locis, ubi a matre pulli non exiguis pretiis veneunt, probanda est aestiva educatio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 9:2)
Eligendae vero sunt ad educationem neque vetulae, nec nimium novellae,sed corporis maximi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 7:5)
Turturum educatio supervacua est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 1:1)
Pavonum educatio magis urbani3 patrisfamiliae, quam tetrici rustici curam poscit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 1:1)
Numidicarum eadem est fere quae pavonum educatio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 12장 1:1)
Venio nunc ad tutelam pecudum silvestrium etapium educationem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 머리말 1:1)
aut aqua mulsea passove, aut aliquo liquore simili respersa,videlicet familiari dulcedine saevientium iras mitigante.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 6:3)
Postquam Bruto et Cassio caesis nulla iam publica arma, Pompeius apud Siciliam oppressus exutoque Lepido, interfecto Antonio ne Iulianis quidem partibus nisi Caesar dux reliquus, posito triumviri nomine consulem se ferens et ad tuendam plebem tribunicio iure contentum, ubi militem donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere paulatim, munia senatus magistratuum legum in se trahere, nullo adversante, cum ferocissimi per acies aut proscriptione cecidissent, ceteri nobilium, quanto quis servitio promptior, opibus et honoribus extollerentur ac novis ex rebus aucti tuta et praesentia quam vetera et periculosa mallent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 2장1)
nec ideo coniugia et educationes liberum frequentabantur praevalida orbitate:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 25장2)
an iustitiam auctum iri et decurias equitum egregium iudicandi munus expleturos, si fractos sonos et dulcedinem vocum perite audissent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장8)
si quos imbellis sexus aut fessa aetas vel loci dulcedo attinuerat ab hoste oppressi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장4)
levitati ac magnificentiae et aliquando luxu indulgebat, idque pluribus probabatur qui in tanta vitiorum dulcedine summum imperium non restrictum nec perseverum volunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 48장6)
sic Corneliam Gracchorum, sic Aureliam Caesaris, sic Atiam Augusti [matrem] praefuisse educationibus ac produxisse principes liberos accepimus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 6:2)
notus est vobis utique Ciceronis liber, qui Brutus inscribitur, in cuius extrema parte (nam prior commemorationem veterum oratorum habet) sua initia, suos gradus, suae eloquentiae velut quandam educationem refert:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 3:1)
dominum ac servum nullis educationis deliciis dignoscas:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION