라틴어 문장 검색

Nam cum omnibus mos sit, et quasi quaedam religio, qui de maximis vel minimis rebus aliquid sunt acturi, precari auxilium divinitatis, quanto nos aequius est, qui universitatis naturae substantiae rationem praestaturi sumus, invocare divinam opem, nisi plane saevo quodam furore atque implacabili rapiemur amentia?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:34)
sciat etiam a catholicis et sanctis doctoribus multa de eadem generatione similiter abusive prolata, cum nonnunquam Patrem auctorem Filii, vel eum procreasse, vel Filium a Patre formatum, ipsius Patris esse effectum abusive pronuntient.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:7)
Quid itaque mirum cum in verbis quoque ecclesiasticorum ac sanctorum doctorum nonnulla tam abusive proferantur, ad generationem Verbi demonstrandam, ut Deus Pater auctor esse Filii sui, et eum procreasse, vel Filius ab eo procreatus, vel ejus dicatur effectus esse, secundum id videlicet quod ab eo est genitus potius quam creatus vel factus, et ille tantum genitor potius quam creator vel auctor.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:1)
Sed quod variabilis per effectum et suorum mutationem esset, nondum addiderat quod nunc facit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:3)
Dicit etiam idem auctor acutissimus atque doctissimus quod hi soli et videantur animadvertisse quid esset Deus, qui crediderunt esse animam, motu ac ratione mundum gubernantem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:8)
De cujus quidem summae rationis ordinatione cum subditur, quod haec videlicet ipsa mundi anima causas omnium quae proveniunt providet, divinam et omnium naturarum providentiam assignat et divinae plenitudinem scientiae, ex quo etiam ipsa Deus esse innuitur, metiri ac deliberare ea quae futura sunt ex praesentibus dicitur, quia juxta ea quae jam sunt oportet praeparari, ut eis congrua ordinatione cohaerere possint atque aptari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:4)
His ex Platone breviter collectis, atque ad nostrae fidei testimonium satis, ut arbitror, diligenter expositis, consequens existimo ad sequaces ejus commeare, ut ea quae ab ipsis quoque de anima mundi sunt dicta, nulla ratione convenienter accipi posse monstremus, nisi Spiritu sancto per pulcherrimam involucri figuram assignentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:1)
Sed et illud quod aiunt, animam totam singulis corporibus infusam omnia vivificare, atque animae quae ad vivificandum idonea reperit, nulla illorum duritia vel diversitas, natura impediente, pulchrum involucrum est, quia charitas Dei quam Spiritum sanctum dicimus, cordibus humanis per fidei sive rationis donum primitus infusa, quaedam vivificat ad bonorum operum fructum nos promovendo, ut vitam assequamur aeternam, et in quibusdam ipse Spiritus vacare dicitur pravitatis eorum duritia repugnante.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:8)
Mens quippe Patris Filius dicitur, secundum quod sapientia ipsius vel ratio dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:13)
Si diligenter computetur temporum ratio, quae chronica historia continetur, Platonem indicat a tempore quo prophetavit Jeremias, centum fere annos postea nKr§g fuisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:15)
XXI. Procurasti mihi per quemdam hominem immanissimo typo turgidum, quosdam Platonicorum libros ex Graeca lingua in Latinam versos, et ibi legi non quidem istis verbis, sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:1)
qui omnes fere liberalium artium disciplinas, scribendo vel transferendo, seu etiam exponendo Latine tradidit, ac diligenter sanctae Trinitatis fidem Symmacho socero ac patricio scribendo edisserens, de unitate quoque personae Christi ac diversitate naturarum quae in Christo sunt, divinae scilicet et humanae, ad Joannem diaconum (qui postea papa effectus est) scribendo contra Eutichem et Nestorium, optime disputavit, fidemque nostram, et suam ne in aliquo vacillaret, tam de divinitate quam de divinitatis incarnatione tractando inexpugnabiliter astruxit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:2)
Cum eos scilicet Christianam fidem suscepisse audiissent, quos ingeniorum subtilitate praeditos, omnibus philosophiae rationibus armatos esse cognoverant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:13)
Quod de philosophis quoque et quibusdam gentilibus quantumvis infidelibus, seu nostrae fidei inimicis, manifesta docetur ratione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:12)
Cujus quidem innumeras ac supramodum abominandas haereses silentio deperire non sustinuerunt, quasi et in his retractandis aliquam praeviderent utilitatem, ac si ab eis designatis, atque damnatis, caeteri sibi facilius providerent, aut quibus eas rationibus dissolverent, si quis in eis illos illaquearet addiscerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION