라틴어 문장 검색

distendentur enim corpora et animi cum corpore tumescent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:6)
concutietur crebro spiritu pectus, rabida vocis eruptio colla distendet;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:6)
illa quae pontum Scythen Symplegas artat hinc et hinc vinctas manus distendat alto, cumque revocata vice in se coibunt saxaque in caelum expriment actis utrimque rupibus medium mare, ego inquieta montium iaceam mora.
(세네카, Hercules Furens 18:5)
sanguinis quondam capax tumidi igne cor pulmonis arentes fibras distendit.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:8)
ad extremum, quod tu tibi iuventutis exercitium appellas, hoc est otium veteranorum, in quorum manibus effetis enses robiginosi sero ligone mutantur, esto, multiplicatis tibi spumabunt musta vinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus gravidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 4:1)
promit et frontem, quae foedissimo gestu cutem plicat supercilia distendit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 7:1)
est enim tibi nimis usui, ut exhortationibus tuis interioris hominis maciem saepenumero mysticus adeps et spiritalis arvina distendat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eutropio salutem 2:2)
"his, aut me, si non effetus oborto sanguis hebet luctu, magni de stirpe creatum Oeneos et Marti non degenerare paterno accipies."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권157)
illi etiam, quis belli incognitus horror, quos effeta domi, quos prima reliquerat aetas, conveniunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권90)
vixdum coeptus equis labor, et iam pulvere quarto campum ineunt, iamque et tepidis sudoribus artus effeti, et crassum rapit eiectatque vaporem cornipedum flammata sitis, nec iam integer illis impetus, et longi suspendunt ilia flatus, hic anceps Fortuna diu decernere primum ausa venit, ruit, Haemonium dum fervidus instat Admetum superare, Thoas, nec pertulit ullam frater opem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권186)
nec sole aut pulvere fessa membra labant, riget arta cutis durisque laborum castigata toris, contra non integer ille flatibus alternis aegroque effetus hiatu exuit ingestas fluvio sudoris harenas ae furtim rapta sustentat pectora terra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권340)
"hoc languida somno, hoc regnis effeta quies, hoc longa sub umbra imperia!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권293)
distendet spicis horrea plena Ceres, oblitus et musto feriet pede rusticus uuas, dolia dum magni deficiantque lacus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 541)
reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi considunt ut distenderent hostium copias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 249:2)
distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 174:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION