라틴어 문장 검색

Sed haec quidem de iis, qui conservatione officiorum existimantur boni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 21:3)
legitimae atque usitatae in rebus causisque civium aequabilitatis conservatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 188:3)
Nosti Marcellum, quam tardus et parum efficax sit, itemque Servius quam cunctator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 10 4:4)
fortitudo est igitur adfectio animi legi summae in perpetiendis rebus obtemperans vel conservatio stabilis iudicii in eis rebus quae formidolosae videntur subeundis et repellendis vel scientia rerum formidolosarum contrariarumque aut omnino neglegendarum conservans earum rerum stabile iudicium vel brevius, ut Chrysippus (nam superiores definitiones erant Sphaeri, hominis in primis bene definientis, ut putant Stoici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 53:4)
Proinde ad conservationem Vorticis constanter in eodem movendi statu, requiritur principium aliquod activum à quo globus eandem semper quantitatem motus accipiat quam imprimit in materiam vorticis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 22:2)
Conservatio haecce motus impressi minuit differentiam aestuum alternorum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 19:2)
sic ad conservationem marium & humorum in Planetis Cometae requiri videntur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 51:9)
rogat enim et quidem efficacissime, qui reddit causas rogandi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 11:2)
Ea est auctoritas tua, ut putem me efficacius tecum etiam meos amicos rogaturum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 8:3)
Quid enim precibus aut honestius piis aut efficacius amantis?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 2:2)
In biodiversitate curanda, periti de necessitate attendunt peculiarem in modum loca colendi, specierum varietatibus praedita, illius loci specierum, quae sunt rarae vel efficaci tutela minus pollent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 50:2)
55. Nonnullae Nationes paulatim magni ponderis prae se ferre possunt progressiones, auctas inspectiones efficaciores atque adversus corruptionem apertiorem dimicationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 71:1)
Possumusne id sperare fore ut leges et normae de ambitu realiter efficaces sint?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:9)
At idem ingenium, ad praestantem technologicum progressum obtinendum usurpatum, efficaces rationes operandi reperire non valet inter Nationes, ut graves difficultates ambitus societatisque amoveantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 215:4)
Principia praescripta efficaces celeresque modos ad rem gerendam adhuc requirunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 218:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION